OCR Output

905 | TO PAUL BOMBASIUS 447

occurrat formula subinde noua qua id faciam. Reuerendiss. D. car¬
dinali S. 4. hoc magis debeo, quo minus quicquam de illius celsitudine
sum promeritus. R. D. Marinus Caracciola, apostolicus apud
Caesarem legatus, rem summa diligentia curauit, adiectis etiam
amantissimis suis ad me literis. Prius exemplar miror quis inter¬
ceperit; nam huiusmodi literarum genus non video cui possit esse
vsui praeter eum cui mittuntur: secus esset si de opimo episcopatu
aut alioqui splendido sacerdotio ageretur. Molestum est animo meo
quod occupatissimo tibi tantum accedit a me molestiae; sed tamen
voluptati est quod his occasionibus animi tui synceritas indies
mihi fit exploratior. Vtinam haec nostra regio vel paucos haberet
Bombasios! Quis vnquam syncerius aut constantius amauit, quam¬
uis eximium amicum, quam tu amas Erasmum gratis, humilem,
tenuem, vnde nullas ofűcii vices sperare possis: ad haec tanto tum
eruditior tum felicior ?

Non queo satis coniectare quis fuerit Gallus ille quem scribis
euanuisse, nisi forte Christophorus est Longolius, iuuenis, vt ex illius
intelligo scriptis, cum ad omnes bonas disciplinas tum ad eloquentiam
factus. Hic, ni fallor, vnus est eorum qui mox Erasmi nomen
obscurabunt. Verum ea res mihi voluptati est, quando mei nominis
iactura lucrum est reipublicae literariae. Demiror quae res Ioannem
Lascarem a Rhoma potuerit auellere, praesertim Leone praesidente
rebus ac studiis. Fratres Boerios etiam atque etiam iubebis saluere
meo nomine.

Epistola tua non offendit me Basileae, nec id temporis aderat
R. P. Antonius Puccius, summi Pontificis legatus : tamen hac de re
scripseram ad illum agentem Turegii; nam vt adirem hominem,
quemadmodum et ille vehementer cupiebat et ego propemodum
receperam, nec valetudo sinebat, quae vectationem equestrem nondum
patiebatur, nec occupationes literariae. Nauigatione, tametsi non
caruit suis molestiis, tamen paulatim factus sum confirmatior. Apud
clarissimum Hermannum comitem a Noua aquila, cum dies ferme
quinque suauissime vixissem, adeo mihi placui vt mihi plane viderer
renatus. Sed mox in praesens exitium coniectus sum, adeo vt vix

3. Reuerendiss. D. 2: R. D. F: om. H. 5. R. D. om. H. II. tibi add. F.
aE:exH. tamen F: tantum E. 28. R. P. om. H. 34. EN? : Hermanum N13,

4. S(ancetorum) 4.) L. Pucci. 21, Erasmi nomen] Cf. Ep. 908. II.
19. Longolius] He was in Italy at 28. hac de re] About forwarding the
the time ; but Erasmus’ conjecture was Brief in case Bombasius should have

quite baseless. directed it to him; cf. Ep, 865. 65-8.
20. scriptis] Longolius’ publications 31. valetudo] C£. Ep. 844. 293 n. i
at this time consisted of a few orations 32. Nauigatione] This and Erasmus

and some notes on Pliny N. H.; cf. Ep. subsequent illness are recounted more
935. 5 and p. 472. fully in Ep. 867.

5

20