OCR
905 | TO PAUL BOMBASIUS 447 occurrat formula subinde noua qua id faciam. Reuerendiss. D. cardinali S. 4. hoc magis debeo, quo minus quicquam de illius celsitudine sum promeritus. R. D. Marinus Caracciola, apostolicus apud Caesarem legatus, rem summa diligentia curauit, adiectis etiam amantissimis suis ad me literis. Prius exemplar miror quis interceperit; nam huiusmodi literarum genus non video cui possit esse vsui praeter eum cui mittuntur: secus esset si de opimo episcopatu aut alioqui splendido sacerdotio ageretur. Molestum est animo meo quod occupatissimo tibi tantum accedit a me molestiae; sed tamen voluptati est quod his occasionibus animi tui synceritas indies mihi fit exploratior. Vtinam haec nostra regio vel paucos haberet Bombasios! Quis vnquam syncerius aut constantius amauit, quamuis eximium amicum, quam tu amas Erasmum gratis, humilem, tenuem, vnde nullas ofűcii vices sperare possis: ad haec tanto tum eruditior tum felicior ? Non queo satis coniectare quis fuerit Gallus ille quem scribis euanuisse, nisi forte Christophorus est Longolius, iuuenis, vt ex illius intelligo scriptis, cum ad omnes bonas disciplinas tum ad eloquentiam factus. Hic, ni fallor, vnus est eorum qui mox Erasmi nomen obscurabunt. Verum ea res mihi voluptati est, quando mei nominis iactura lucrum est reipublicae literariae. Demiror quae res Ioannem Lascarem a Rhoma potuerit auellere, praesertim Leone praesidente rebus ac studiis. Fratres Boerios etiam atque etiam iubebis saluere meo nomine. Epistola tua non offendit me Basileae, nec id temporis aderat R. P. Antonius Puccius, summi Pontificis legatus : tamen hac de re scripseram ad illum agentem Turegii; nam vt adirem hominem, quemadmodum et ille vehementer cupiebat et ego propemodum receperam, nec valetudo sinebat, quae vectationem equestrem nondum patiebatur, nec occupationes literariae. Nauigatione, tametsi non caruit suis molestiis, tamen paulatim factus sum confirmatior. Apud clarissimum Hermannum comitem a Noua aquila, cum dies ferme quinque suauissime vixissem, adeo mihi placui vt mihi plane viderer renatus. Sed mox in praesens exitium coniectus sum, adeo vt vix 3. Reuerendiss. D. 2: R. D. F: om. H. 5. R. D. om. H. II. tibi add. F. aE:exH. tamen F: tantum E. 28. R. P. om. H. 34. EN? : Hermanum N13, 4. S(ancetorum) 4.) L. Pucci. 21, Erasmi nomen] Cf. Ep. 908. II. 19. Longolius] He was in Italy at 28. hac de re] About forwarding the the time ; but Erasmus’ conjecture was Brief in case Bombasius should have quite baseless. directed it to him; cf. Ep, 865. 65-8. 20. scriptis] Longolius’ publications 31. valetudo] C£. Ep. 844. 293 n. i at this time consisted of a few orations 32. Nauigatione] This and Erasmus and some notes on Pliny N. H.; cf. Ep. subsequent illness are recounted more 935. 5 and p. 472. fully in Ep. 867. 5 20