OCR Output

436 LETTERS OF ERASMUS [1518

mentis tam validis me lacessens, vt tibi responderem? Cui epistolae
55 quum rescriberem, putaui rem tibi gratam me facturum. Quid est
enim in ea per superos, quod a perito et acuto homine animaduersum
non in tuam gloriam cessurum sit? Ego vt te taxare voluerim, aut
euiquam potius quam Erasmo fauere? Apage hane a me odiosam
suspicionem ; praesertim cum Faber de hac re mecum nunquam
60 collocutus sit, etsi saepe mecum interea locutus. Verum cum eius
disputationis victoriam viderem aequissimi cuiusque ore ita Erasmo
tribui, vt tamen eum dicerent vltra modum vti victoria voluisse,
nec satis sui atque aduersarii rationem habuisse, volui imaginem
rei in epistola effingere, teque hoc nomine et consolari et purgare,
65 quod aliquid humanitus passus esses, si vltra modum, vt fit, in¬
caluisses concertando—qua culpa ne Hieronymus quidem tuus ¢aruit—,
teque ab ea deducere opinione quam habere videbare, et a meditatione
auertere certaminis instaurandi literarum bonarum sacrarumque dis¬
pendio.
yo Simul illud non nego, ita me literis tuis delectari vt gaudeam
stilum tuum exacuere, vel in meipsum, et irritare. Quare etiam
in epistola illa odiosa affectaui impetum orationis tuae in me auertere;
etiamsi indignationem tuam nunc aegerrime tuli, qui stomachabunde
epistolium ad me scripsisti. Neque ego autem vnquam propter
75 vllum tuum verbum offensus sum, quod ad me aliis in epistolis
scripseris ; etiamsi nonnulla sunt quae quidam mei amici figuratiora
esse putarunt quam amicitia nostra ferre videatur aut tua circun¬
spectio. Cum quibus ipse vsqueadeo non sentio, vt etiam nihil a te
atrocius ne posthac quidem mihi metuendum esse putem. Quin et
80 a te vt homine mihi charissimo concisus interdum laetor, et ita scite
conuerberatus et apposite, vt sugillatum me amici in multos dies
rideant. Nec recuso quin hac lege offensionem istam mihi condones,
vt ad satietatem animo tuo genioque obsequaris in amico plectendo
animaduersione vtroque nostrum digna. Neque enim tam religiosum
85 doctorum omnium esse arbitror quam tuum est tuorumque amicorum
iudicium. Sin illa te male habent quae de conditione regia scripsi,
videlicet quod in re seria illudere tibi videar, ego certe, quod ad hoc
attinet, non tibi illudere sed mihi ipse videor. Tuque hoc intelligas
velim, tantam tum de te opinionem apud aulam interiorem fuisse,
govt cum orta esset illa suspicio, te ideo conditionem regiam cuncta¬

gi. et om. H. 79. quidem mihi E: mihi quidem N, et om. N.
88. Tuque F : Tu quoque H.

74. epistolium] Ep. 869. time ; cf. Ep. 932. 56-8. From Ep. 926.
go. conditionem regiam] Ep.961.5,6 26-8 it appears that it was confidently
shows that the proposals from Francist hoped in France that Erasmus would
had been definitely renewed aboutthis accept.