OCR Output

896 | FROM WILLIAM BUDAEUS 437
bunde reiicere quod verereris ne Carolus Princeps illustrissimus ob
id offenderetur, Rex Franciae tui cupidus eam ob rem ad eum seri¬
pturus fuerit, si quid tu eiuscemodi excusasses.

Tum sunt alia, quae scribere longum esset, nec epistolae forte
committenda, sed tamen quae me impulerunt vt huiuscemodi episto¬
lam ad te scriberem ; quod ad hoc quidem pertinet. Quod si nunc
mihi ad aliquot menses amicitiam renunciare cogitasti, quoad animus
tuus in me commotus consederit, haud satis digna causa est quam¬
obrem Antistiti Parisino non scribas; quum id negocium facile
passurus sim sine me arbitro aut internuncio transigi. Tu velim
rusticulum me cauillatorem, non proteruum, esse interpreteris (id quod
tu sponte facere mihi videre, si per tuorum pacem bonam liceret), nec
me minus quam dudum pridemque ames ; inuitum enim te facere
video, vt mihi infensum te praebeas.. Vtinam autem ita me diui
bene adiuuent vt ego tibi bene cupio laetorque sospitem te Louanium
rediisse. Rumor enim hic constans erat Romam te aut Mediolanum
migrasse. Glareanum tibi salutaui, qui hodie ad me venit. Vale,
et me, cum satis odisse videbere, rursus ama.

Parisiis, pridie Cal. Nouembres, cum pridie eius diei literas tuas
accepissem haud auspicato.

Qvo magis illa nefasta epistola Vulcano sacranda videatur (quod
tamen tui arbitrii erit, quum tua magis quam mea causa scripta sit,
si satis regustaueris), sed tamen quo minus mihi placeat, inter
legendum eam hodie erratum vnum deprehendi in eius scheda quae
apud me manserat. Id est autem in secunda pagella in his verbis,
‘Id quod tu inficiando non eris’: quod si itidem est in tua, me, vt
puto, satis irrisisti. Volui enim dicere, ‘ cui tu rei inficiandae.’ Non
video tamen cur illa minus exire digna sit epistola quam illa die
brumae scripta, in qua rà pvoruà euulgasti quae inter te et me
arcana fore sperabam, adeo vt ne apud me quidem vllum verbum
Scripseram ad te aliam quoque semi¬
Quod si in vno

eius schedae remansisset.
graecam, non magis, vt arbitror, supprimendam.
aut altero versu aut pluribus posita sunt quae stomachum tibi
faciunt, per me licet vt arbitratu tuo mutentur aut tollantur.

93. eiusmodi N. 97. ad om. N. 98. me E: te N. 106, redisse F.

99. Parisino] Poncher.

106. Mediolanum] M. Delaruelle sug¬
gests that it may have been expected
that Erasmus would go to Grolier;
cf. Ep. 831.

117. inficiandae] Ep. 810. 49.

118. die brumae] Ep. 744, which had
been printed in DI; whereas Ep. 810
did not appear till E.

121. semigraecam] Ep. 568.

00

Iro

120