OCR Output

896 | FROM WILLIAM BUDAEUS 485

meo antepono. Neque vero mihi vllam esse spem positam in de¬
fensione video, cum nec ei inficiando crimini esse possim, cuius
toties iam suspectum tu quidem me habuisti, amici autem tui etiam
manifestum ; nec maleuolae mentis suspicionem deprecari, quum
fixam in praecordiis aut tuis aut tuorum euellere opinionem nequeam. 20
Id quod si facere mediter post istud praeiudicium, in alterum etiam
crimen fortasse me induam, impudentiae scilicet, praesertim cum
apud istud tribunal causam dicenti inanis loquacitas, vt tu plane
significas, parum vel fidei vel autoritatis sit conciliatura: quippe vbi
solidis tantum argumentis, quibus minime pollemus tuo ipsius testi- 25
monio, aqua funditur, vt aiunt.

Atque hactenus epistolae tuae sensum dilucide assecutus sum, nee
prouocare ab interpretationis tuae sententia tuorumque amicorum
statui, etsi mihi iniqua, nec ad communes nec ad meos amicos, ad
quos tu me reiicis; quanquam illi tam peruersum quam ego hac de 30
re iudicium habeant, id est a tuorum prorsus diuersum. Verum
quod conuiciis certare indignum te esse dicis, nec oblectari cauillis,
hoc quatenus ad me pertineat non percipio; non enim vsqueadeo
exacerbatum te esse puto vt haec in me dixeris. Et tamen ne hoc
latius vlcus serpat, quando discuti, vt video, non potest, circunciden- 35
dum esse censeo, vt inter nos posthac silentio acquiescamus: et tu
epistolam meam prolixam, vt vocas, id est superuacanea et redundanti
loquacitate odiosam, supprimas atque etiam concerpas, si libet, aut
pruna et cineribus obruas; et ad tuam ego iam vulgatam, vt hodie
ego primum vidi, obmutescam, nec vltra tibi negocium facessam. 40
Sed cur me eo argumento lacessebas non intelligo, siquidem me
respondere nolebas. Ego mihi indictum a te silentium accipio et
amplector et, si per te licuerit, seruabo. Mirum quam fatuas ac
stupidas aures habeam, qui cum epistolam illam nefastam ac scele¬
ratam post tuas acceptas literas saepe legam, ne tanto quidem inter- 4
uallo retractans et me legentem audiens, virus illud maleuolentiae
vel quicquid vobis vocare libet deprehendo, quod tantopere vos
offendit: in quo iudicii mei absurditatem agnosco et vestri acri¬

ox

moniam.

Sed per Deum immortalem, vtrum in priore epistolae parte te 50
offendi, in qua disceptationis tuae cum Fabro mentio fit, an in
posteriore, in qua conditionem tibi regiam denuncio? Si in illa
parte potius, cur ad me igitur tantam epistolam scripsisti, tot argu¬

24. autoritatis EF : alias patrocinii E im marg. 33. percipio F: praecipio
E. 40. ego add. N. 42. EN®: inductum N! Lond.
37- epistolam meam] Ep. 810. 40. vidi] in DI
vt vocas] Ep. 869. 1, 44. epistolam illam] Ep. 810.
39. tuam] Ep. 778. 53. epistolam] Ep. 778.

rf2