OCR
896 | FROM WILLIAM BUDAEUS 485 meo antepono. Neque vero mihi vllam esse spem positam in defensione video, cum nec ei inficiando crimini esse possim, cuius toties iam suspectum tu quidem me habuisti, amici autem tui etiam manifestum ; nec maleuolae mentis suspicionem deprecari, quum fixam in praecordiis aut tuis aut tuorum euellere opinionem nequeam. 20 Id quod si facere mediter post istud praeiudicium, in alterum etiam crimen fortasse me induam, impudentiae scilicet, praesertim cum apud istud tribunal causam dicenti inanis loquacitas, vt tu plane significas, parum vel fidei vel autoritatis sit conciliatura: quippe vbi solidis tantum argumentis, quibus minime pollemus tuo ipsius testi- 25 monio, aqua funditur, vt aiunt. Atque hactenus epistolae tuae sensum dilucide assecutus sum, nee prouocare ab interpretationis tuae sententia tuorumque amicorum statui, etsi mihi iniqua, nec ad communes nec ad meos amicos, ad quos tu me reiicis; quanquam illi tam peruersum quam ego hac de 30 re iudicium habeant, id est a tuorum prorsus diuersum. Verum quod conuiciis certare indignum te esse dicis, nec oblectari cauillis, hoc quatenus ad me pertineat non percipio; non enim vsqueadeo exacerbatum te esse puto vt haec in me dixeris. Et tamen ne hoc latius vlcus serpat, quando discuti, vt video, non potest, circunciden- 35 dum esse censeo, vt inter nos posthac silentio acquiescamus: et tu epistolam meam prolixam, vt vocas, id est superuacanea et redundanti loquacitate odiosam, supprimas atque etiam concerpas, si libet, aut pruna et cineribus obruas; et ad tuam ego iam vulgatam, vt hodie ego primum vidi, obmutescam, nec vltra tibi negocium facessam. 40 Sed cur me eo argumento lacessebas non intelligo, siquidem me respondere nolebas. Ego mihi indictum a te silentium accipio et amplector et, si per te licuerit, seruabo. Mirum quam fatuas ac stupidas aures habeam, qui cum epistolam illam nefastam ac sceleratam post tuas acceptas literas saepe legam, ne tanto quidem inter- 4 uallo retractans et me legentem audiens, virus illud maleuolentiae vel quicquid vobis vocare libet deprehendo, quod tantopere vos offendit: in quo iudicii mei absurditatem agnosco et vestri acriox moniam. Sed per Deum immortalem, vtrum in priore epistolae parte te 50 offendi, in qua disceptationis tuae cum Fabro mentio fit, an in posteriore, in qua conditionem tibi regiam denuncio? Si in illa parte potius, cur ad me igitur tantam epistolam scripsisti, tot argu24. autoritatis EF : alias patrocinii E im marg. 33. percipio F: praecipio E. 40. ego add. N. 42. ENĀ®: inductum N! Lond. 37- epistolam meam] Ep. 810. 40. vidi] in DI vt vocas] Ep. 869. 1, 44. epistolam illam] Ep. 810. 39. tuam] Ep. 778. 53. epistolam] Ep. 778. rf2