OCR Output

893 | TO (WILLIAM WARHAM) 431

teria et alui profiuuio periculosissime laboraui, toties me repetente 5
morbo vt pene perpetuo egrotarim. Quod si nihil fuisset morbi,
tamen estus erat tantus vt robustissimi vix durarent. In reditu
paulatim conualueram ; pretergressus Coloniam sat mihi placebam.
Sperabam fore vt vos letus letos ante hyemem reuiserem. Varias
mihi voluptates pollicebar. Sed o rerum humanarum vices! Apud 10
Aquisgranum in subitum exitium incidi. Equo claudo vectus sum
vsque ad Tongros, sed tanto cruciatu vt aliquando fuerit in animo in
solum memet abiicere atque illic sub dio efflare animam. A Tongris
biga deportatus sum Louanium vix semiuiuus, tria habens hulcera,
vnum sub coxa leua, alterum in inguine dextro, tercium in tergo. 15
Accerso chirurgos duos: vterque pestem esse pronunciat. Medici
negabant vllum morbi signum esse in lotio. Tumebat et predura
glans in sinistro inguine citra exulcerationem. Sub leua coxa ingens
erat hulcus. Ex omnibus excidit caro nigra et mortua, sed non nisi
post tres ferme ebdomades. Iam plus sex ebdomades cum chirurgis 20
res est, domi alligato vtpote duobus hulceribus adhuc hiantibus.
Deerat hoc nimirum nostris malis. Quis credidisset hoc vitreum
corpusculum tot malis suffecturum fuisse ; tot et talibus itineribus,
tantis studiorum laboribus, tot morbis toties ceu redintegratis viribus
me repetentibus? vt ne quid interim dicam de sceleratissimis qui- 25
busdam monachis et aliquot insulsissimis theologis, qui velut ignaui
canes in absentem latrant, coram muti.

Habes tragoediam calamitatum mearum : ad quas et illud accessit,
quod Principis nostri Cancellarius in Hispaniis diem suum obiit,
vnde spes omnis in his regionibus pendebat; vnum enim hunc 3°
habebam ex animo fauentem. In Galliam demigrare non est animus,
quanquam accersor iam sepius. Aut Anglus ero, aut ex Anglo et
Brabanto mixtus. Non deficiam tua celsitudine mihi fauente. Pot¬
kyn pulchre me tractat, cui nulla placet syngrapha. Per illum vel
mori licuisset inopia ; nihil enim ab illo potuit extorqueri. In 35
Augustano Consilio nihil adhuc magnopere actum, nisi quod Archi¬
episcopus Maguntinensis adolescens galero cardinalicio donatus est.
Habita oratio non admodum grata de decimationibus, quam Tonstallo
misi. Scribit ad me Comes Nouae Aquile Concilium illud Franfordiam
transferendum, atque ibi agitandum de coronando Ferdinando. Is 4°
hic agit satis frigide. Addit hec verba, ‘Regem ex Hyspaniis breui

12. LB: Tongris MS. 33. deficiam LB: deijciam MS. 40. agitando
MS. : corr. LB.

29. Cancellarius] Le Sauvage. and SE. 170.

38. decimationibus] Cf. Epp. 887, Is) Ferdinand.
891. 41. frigide] Perhaps in the matter

40. coronando] Apparently as King of study; cf. Ep. 917 introd.
of the Romans; cf. Brewer ii. 4257 Addit] sc. Comes ; cf. Ep. 878. 5.