OCR
893 | TO (WILLIAM WARHAM) 431 teria et alui profiuuio periculosissime laboraui, toties me repetente 5 morbo vt pene perpetuo egrotarim. Quod si nihil fuisset morbi, tamen estus erat tantus vt robustissimi vix durarent. In reditu paulatim conualueram ; pretergressus Coloniam sat mihi placebam. Sperabam fore vt vos letus letos ante hyemem reuiserem. Varias mihi voluptates pollicebar. Sed o rerum humanarum vices! Apud 10 Aquisgranum in subitum exitium incidi. Equo claudo vectus sum vsque ad Tongros, sed tanto cruciatu vt aliquando fuerit in animo in solum memet abiicere atque illic sub dio efflare animam. A Tongris biga deportatus sum Louanium vix semiuiuus, tria habens hulcera, vnum sub coxa leua, alterum in inguine dextro, tercium in tergo. 15 Accerso chirurgos duos: vterque pestem esse pronunciat. Medici negabant vllum morbi signum esse in lotio. Tumebat et predura glans in sinistro inguine citra exulcerationem. Sub leua coxa ingens erat hulcus. Ex omnibus excidit caro nigra et mortua, sed non nisi post tres ferme ebdomades. Iam plus sex ebdomades cum chirurgis 20 res est, domi alligato vtpote duobus hulceribus adhuc hiantibus. Deerat hoc nimirum nostris malis. Quis credidisset hoc vitreum corpusculum tot malis suffecturum fuisse ; tot et talibus itineribus, tantis studiorum laboribus, tot morbis toties ceu redintegratis viribus me repetentibus? vt ne quid interim dicam de sceleratissimis qui- 25 busdam monachis et aliquot insulsissimis theologis, qui velut ignaui canes in absentem latrant, coram muti. Habes tragoediam calamitatum mearum : ad quas et illud accessit, quod Principis nostri Cancellarius in Hispaniis diem suum obiit, vnde spes omnis in his regionibus pendebat; vnum enim hunc 3° habebam ex animo fauentem. In Galliam demigrare non est animus, quanquam accersor iam sepius. Aut Anglus ero, aut ex Anglo et Brabanto mixtus. Non deficiam tua celsitudine mihi fauente. Potkyn pulchre me tractat, cui nulla placet syngrapha. Per illum vel mori licuisset inopia ; nihil enim ab illo potuit extorqueri. In 35 Augustano Consilio nihil adhuc magnopere actum, nisi quod Archiepiscopus Maguntinensis adolescens galero cardinalicio donatus est. Habita oratio non admodum grata de decimationibus, quam Tonstallo misi. Scribit ad me Comes Nouae Aquile Concilium illud Franfordiam transferendum, atque ibi agitandum de coronando Ferdinando. Is 4° hic agit satis frigide. Addit hec verba, ‘Regem ex Hyspaniis breui 12. LB: Tongris MS. 33. deficiam LB: deijciam MS. 40. agitando MS. : corr. LB. 29. Cancellarius] Le Sauvage. and SE. 170. 38. decimationibus] Cf. Epp. 887, Is) Ferdinand. 891. 41. frigide] Perhaps in the matter 40. coronando] Apparently as King of study; cf. Ep. 917 introd. of the Romans; cf. Brewer ii. 4257 Addit] sc. Comes ; cf. Ep. 878. 5.