430 LETTERS OF ERASMUS [1518
affirmat fuisse verissimam pestem. Ipse dubito. Mihi certe
maximum fuit malum. Demiror quid sibi velit Potkyn. Toties
5 reiecta syngrapha mea, tandem proprium famulum hac gratia misi
in Anglia(m) cum syngrapha, quam ipse Sixtinus fatetur melius
fuisse scriptam quam syngrapham Potkinicam. Existimabam
deponendam pecuniam. Franciscus putans rem certam scribit mihi
syngrapham, qua nomine ipsius in Germania pecuniam possim
10 accipere, parte summe statim data in manum. Vbi venitin Angliam,
Potkyn de syngrapha cauillatur, nec dat pecuniam. Mittit exemplar
bille insulsissimum, in quo mentio fit anni decimi noni, cum hee
pensio sit anni decimi octaui. Obsecro, quaenam ista morositas?
Quid si nulla intercederet syngrapha? an veretur ne ego pecuniam
15 bis petam, que semel debetur. Tam periculosum iter- suscepi, tot
morbis laboraui, et ob istius billam ego destitutus fuissem, ni in
Germania repperissem qui mihi plus crederent quam iste Potkyn.
Franciscus enim, vbi negata est pecunia, suam syngrapham mutauit,
sicuti par fuit.
20 Rogo vt hec referas domino—melius enim ista narrantur quam
scribuntur—et adlabores ne apud Arnoldum disponatur pecunia.
Hie ego recipiam a Francisco, et posthac agat dominus potius per
Maruffum. Fac, queso, vt sciam an dominus volumina Hieronymi
receperit: solent enim meos libros in suis manibus detinere. Quod
25 si non recepit, curabo vt habeat. Bene vale, amice syncerissime.
Louanii x cal. nouemb.
893. To (WILLIAM WARHAM).
Deventer MS. 91, f. 27 v°. Louvain.
LB. App. 299. 24 October 1518.
[From the mention of Potkyn (1. 33) it is clear that Leclerc is right in
addressing to Warham.]
S. P., reuerende Praesul ac Moecenas munificentissime. Licet
non admodum multa mihi solent accidere prospere, tamen nullus
annus hoc extitit infelicior. Iter ob estum intolerabilem difficillimum
fuit. Basileae primum diutina ac pestilentissima pituita, mox dysen¬
892. 10. data LB: date MS. 12. bille MS. : belle LB, perperam. 16. billam
MS.: Bilham LB. j
892. 4. Potkyn] Cf. Ep. 782. 4 n. 474. 27-8). And though in March
20. domino] Warham. 1517 Erasmus was uncertain whether
23. Maruffum] See Ep. 387. 2n. his patron yet had it complete (Ep.
Hieronymi] Perhaps another 543. 31-2), he would probably have
copy ordered by Warham. As the assured himself on the question during
edition was dedicated to him (Ep. his subsequent visit to England, now
396), he was of course among the 18 months ago.
first to receive it (Epp. 413. 34-5, 24, detinere] Cf. Ep. 475. 31 seq.