OCR
430 LETTERS OF ERASMUS [1518 affirmat fuisse verissimam pestem. Ipse dubito. Mihi certe maximum fuit malum. Demiror quid sibi velit Potkyn. Toties 5 reiecta syngrapha mea, tandem proprium famulum hac gratia misi in Anglia(m) cum syngrapha, quam ipse Sixtinus fatetur melius fuisse scriptam quam syngrapham Potkinicam. Existimabam deponendam pecuniam. Franciscus putans rem certam scribit mihi syngrapham, qua nomine ipsius in Germania pecuniam possim 10 accipere, parte summe statim data in manum. Vbi venitin Angliam, Potkyn de syngrapha cauillatur, nec dat pecuniam. Mittit exemplar bille insulsissimum, in quo mentio fit anni decimi noni, cum hee pensio sit anni decimi octaui. Obsecro, quaenam ista morositas? Quid si nulla intercederet syngrapha? an veretur ne ego pecuniam 15 bis petam, que semel debetur. Tam periculosum iter- suscepi, tot morbis laboraui, et ob istius billam ego destitutus fuissem, ni in Germania repperissem qui mihi plus crederent quam iste Potkyn. Franciscus enim, vbi negata est pecunia, suam syngrapham mutauit, sicuti par fuit. 20 Rogo vt hec referas domino—melius enim ista narrantur quam scribuntur—et adlabores ne apud Arnoldum disponatur pecunia. Hie ego recipiam a Francisco, et posthac agat dominus potius per Maruffum. Fac, queso, vt sciam an dominus volumina Hieronymi receperit: solent enim meos libros in suis manibus detinere. Quod 25 si non recepit, curabo vt habeat. Bene vale, amice syncerissime. Louanii x cal. nouemb. 893. To (WILLIAM WARHAM). Deventer MS. 91, f. 27 v°. Louvain. LB. App. 299. 24 October 1518. [From the mention of Potkyn (1. 33) it is clear that Leclerc is right in addressing to Warham.] S. P., reuerende Praesul ac Moecenas munificentissime. Licet non admodum multa mihi solent accidere prospere, tamen nullus annus hoc extitit infelicior. Iter ob estum intolerabilem difficillimum fuit. Basileae primum diutina ac pestilentissima pituita, mox dysen892. 10. data LB: date MS. 12. bille MS. : belle LB, perperam. 16. billam MS.: Bilham LB. j 892. 4. Potkyn] Cf. Ep. 782. 4 n. 474. 27-8). And though in March 20. domino] Warham. 1517 Erasmus was uncertain whether 23. Maruffum] See Ep. 387. 2n. his patron yet had it complete (Ep. Hieronymi] Perhaps another 543. 31-2), he would probably have copy ordered by Warham. As the assured himself on the question during edition was dedicated to him (Ep. his subsequent visit to England, now 396), he was of course among the 18 months ago. first to receive it (Epp. 413. 34-5, 24, detinere] Cf. Ep. 475. 31 seq.