habebas in manibus, admiror te nihil meminisse; ne de Graecis
quidem literis, quas iam canescens et tamen feliciter amplexus es,
graui exemplo, ne posthac quisquam desperet adolescens. Quod 35
mones Ne temere Abydum, vtinam in tempore monuisses! Nunc
posteaquam semel me ventis ac fluctibus credidi, horum arbitrio ferar
necesse est. Attamen in tantis motibus quos cotidie nouos excitant
in meliora studia coniurati sycophantae, rationis ac philosophiae
saburra me libro, arteque quantum licet cum tempestate pugno. 40
Turcicos motus nihil est quod formidemus, si modo Christianos
principes iungat concordia. Et o pectus vere philosophicum !
Praediis ac pecuniis non times, studiis times: ad quorum exitium
nihil opus est Turcis. Moliuntur isthuc summa vi monachi quidam
ac theologi. Quotam enim studiorum portionem relinquit qui 45
praeter sophisticam theologiam ac perturbatam legum cognitionem
nihil vult sciri, qui linguas explodit, qui semel quiequid est politioris
literaturae damnat! Sed nihil agunt homines impudentissime
stolidi. Tota Gallia, tota Germania atque ipsa quoque Britannia
flagrantibus etiam animis optimas literas amplectitur, summo fauore 50
principum atque etiam praesidio.
Marcus Musurus episcopus esse maluit quam professor, sed huc
festinantem Roma absorbuit. Non opinor quenquam apud nos tam
impudentem esse qui velit in isto theatro sui specimen aedere, et
Gallus aut Germanus cum Italis, imo cum Musuri posteris, inire certa- 55
men, quid nisi sibilos ac risum lucrifacturus? Pergratum est Petri
Alcyonii per te nouisse nomen ; vtinam et lucubrationes hominis
videre liceret, praesertim quae vertit ex Aristotele! Cupio totum
hominem propius nosse, praesertim cum nostra non aspernetur :
quod haud faceret, ni foret ingenio longe candidissimo. Lacessam 60
eum alias literis meis; nunc viro meis verbis dices salutem.
Est apud Britannos vir vndiquaque doctissimus Thomas Linacrus,
tibi iam olim ex Aldi nostraque praedicatione cognitus, tuae profes¬
sionis ac, ni fallor, aetatis. Is idem agit quod tu; multis annis
elimatas lucubrationes suas vicissim aedit in lumen. Prodiit Galenus 65
mepl Tov dyewov tanta fide, tanta luce, tanto Romani sermonis nitore
redditus, vt nihil vsquam desyderet lector Latinus ; imo nihil non
melius reperiat quam apud Graecos habeatur. Successerunt libri
Therapeutices, quos scis quales antehac habuerimus. Expectamus
proxima foetura libros Aristotelis Meteorologicos, non aestimandis 7o