sudoribus primum emendatos, deinde felicissime versos. Sunt illi
permulta in scriniis magno vsui futura studiosis. His monumentis
vir ille consulit immortalitati sui nominis, his ornat suam Angliam,
his aulam regiam illustrat, atque ipsum in primis Principem, cui
5 medicus est primarius. Apud Gallos item magnus ille Guilhelmus
Copus nouis subinde libris rem medicam nobis asserit. Budaeus
per iureconsultorum libros obambulans Augeae stabulum repurgat.
Gaudent omnes admoneri ; soli theologi nolumus meliora discere.
Fac valetudinem tuam, Ambrosi doctissime, tueare diligenter, quo
80 et diu prosis optimis studiis, et multis annis senex sene frui possim.
Nam ipse praecurrentem te sum assecutus, totus ferme canus.
Aldus in familiaribus colloquiis non sine voluptate solitus est imitari
senis decrepiti balbutiem, qua olim putaret futurum vt alter alterum
consalutaremus : ‘ Quomodo vales, inquit ‘ domine Erasme ?’ Deinde
85 voce aeque balba sed exiliore, me videlicet agens, respondebat : ‘Si
vales, ego valeo.” Haec iucunde quidem somniabat, praesertim si
sermo accederet de extruenda noua Academia ; sed fidem non prae¬
stitit. Reliquit nos ante balbam illam aetatem : etiamsi me multo
grandior erat Aldus, annis, ni fallor, plus minus viginti. Nam ipse
go nunc annum quinquagesimum secundum aut ad summum tertium ago.
Iuuat plura tecum confabulari, optime Leo, sed alio me vocant
negocia. Tuum nomen semper extabit in meis Prouerbiis, si tamen
his ipsis continget extare: neque vicissim in tuis lucubrationibus
grauaberis Erasmi meminisse. Optimum Baptistam Egnatium meo
3 nomine salutato diligenter ; item Asulanum cum sua familia, nomi¬
natim Manutiolum qui nobis isthic puellus ludebat, cum adessem.
Bene vale. Louanii Id. Octob. ANNO M.D.+XIx.
Linacre had already completed the go. ad summum] For this uncer¬
translation of two books of these. He tainty cf. the vagueness of statement
was at work upon them in 1499; cf. in Ep. 867. 270.
EHR. xviii. 514. DE 92. Prouerbiis] Cf. Ep. 450. 272.
868. 89. plus minus viginti] seven- 94. meminisse] I cannot find that
teen, if Erasmus was born in 1466; cf. Leo acted upon this suggestion.
vol. i, p. 578. 96. Manutiolum] See Ep. 589. 55 2: