OCR
400 LETTERS OF ERASMUS [1518 200 huleus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem vngens me oleo rosaceo digito calloso durius fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Tumebat et glans sub dextera mammilla mobilis ; verum ea citra exulcerationem sua sponte sensim euanuit. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo 205 pestem esse : missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Mitto lotium ad medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale corpus suum quale meum esset teste lotio. Cum non rediret vno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in zio causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans ‘Quid’ inquam, ‘num iudicat esse pestem ?’ ‘Hoe ipsum’ inquit ‘constanter affirmat, tres esse carbunculos.’ Risi satis, nec vllam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in 215 0S asseuerat germanam esse pestem. Nesic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit, is vero, vt erat homo rusticior, ‘ Non vererer’ inquit, ‘ tecum cubare ; et, si mulier esses, rem quoque tecum habere.’ Idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam cui plurimum tribuunt 220 Louanii: nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo nunquid mali portenderet vrina ; negat. Narro de hulceribus, addens argumenta quibus colligerem non esse pestem. Hulcera non erant noua neque sponte nata. Glandes ambulabant initio; quae in leuo erat inguine, semper. Nulla febris, nullus insignis capitis dolor 225 nisi ob iactationem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum: vomitus erat non obortus, sed prouocatus, nec quicquam eiectum praeter piscem. Ho exoneratus quieuit stomachus: quod deinde cibum respuebat, peculiare est. Nullum signum pestis habebat lotium. Caetera sat fortiter audierat : at simulatque vicerum mentio 230 facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reiicio, et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo 235 Contuso et cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque laborem reuersus absoluo quod deerat in Nouo Testamento. Post septendecim dies excidit ex vlceribus caro nigra ac emortua; quod chirurgi futurum praedixerant. Glans illa quae erat in inguine sinistro, iam intumuerat, citra dolorem tamen, magno meo metu. 203. EN*: mamilla H Lond, 206. ipsum add. FP. 215. Neg: Nec H. 235. EN: vino H. 207. Hebraeum] Matthaeus Adrianus : E in marg.