OCR Output

398 LETTERS OF ERASMUS [1518

erat praelautus, sed mihi frustra. Vbi confouissem stomachum sorbi¬

tiuncula, domum me confero: dormiebam enim apud Cantorem.

Egredior ; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit.
140 Nox grauis fuit.

Postridie mane rursus hausta ceruisiola tepida cum paucis micis Sept,
panis equum conscendo morbidum et claudum; quo fuit incom. 9
modior equitatio. Iam sic affectus eram vt magis conueniret lecto
confoueri quam equo insidere. Sed nihil ea regione rusticius aut

145 niucundius aut sterilius : ea est gentis ignauia. Quo magis libebat
effugere. Latronum periculum—nam ibi summum erat—aut certe
metum extrudit morbi molestia.

Iam tum cum essem Basileae, dum ex more scalpo partes inguini
vicinas ad prouocandam aluum, acriori scalptu sub coxa leua sum¬

150 mam cutem perstrinxeram vngui. Idem accidit in inguine dextro,
sed hinc neque dolor vllus neque exulceratio. Id quod erat sub leua
coxa bidui equitatione, qua Argentorato Spiram perueni, leuiter exul¬
ceratum fuit, sed ita vt non sentiretur nisi insedissem vehementius.
Hoc malum hac posteriore equitatione sic exacerbatum est, quoniam

155 ea parte premebam equum, vt totus ille locus incalesceret. Praeterea
quod erat in leuo inguine modice intumuit, sed glande quae cum pelle
circumageretur, citraque cruciatum. Ad haec in sinistro inguine
summo subortum erat paulatim augescens tuber quoddam durum,
sed absque dolore et sine exulceratione. Equitabam autem iis par¬

160 tibus parum a vento defensis.

Confectis eo cursu quatuor passuum milibus peruentum Mastricht.
Tllic sorbitiuncula vtcunque confoto stomacho rursus inscensis equis
Tongros adeo: id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec
postrema equitatio mihi longe grauissima fuit. Incommodus incessus

165 equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed
metuebam sudorem, et periculum erat ne nox in agris nos occupasset ;
itaque incredibili totius corporis cruciatu, praecipue renum et epatis,
Tongros peruenio. Iam ob inediam ac laborem inediae additum
omnes corporis nerui defecerant; adeo vt nec firmus esset status aut

170 incessus. Lingua—nam ea valebat—dissimulabam morbi magni¬
tudinem. Hic ceruisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo.

Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices 20

144. nihil ... 145. ignauia £: ea regio non parum habet rusticitatis, com¬
moditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset
commodum, nedum aegrotare F. 146. aut certe metum add. F. I47. ©X¬
trudit F Lond.: extudit ENS, 152. Argentorato F: ab Agentorato E.
161. Mastricht Z : est ad Mosae traiectum 7,

157. circumageretur] Cf, Il. 203, 213. about four English miles.
161. passuum milibus] In Erasmus’ Mastricht] Traiectum Mosae quod
calculations one mile seems to equal vocant inferius: E in marg.