OCR
398 LETTERS OF ERASMUS [1518 erat praelautus, sed mihi frustra. Vbi confouissem stomachum sorbitiuncula, domum me confero: dormiebam enim apud Cantorem. Egredior ; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. 140 Nox grauis fuit. Postridie mane rursus hausta ceruisiola tepida cum paucis micis Sept, panis equum conscendo morbidum et claudum; quo fuit incom. 9 modior equitatio. Iam sic affectus eram vt magis conueniret lecto confoueri quam equo insidere. Sed nihil ea regione rusticius aut 145 niucundius aut sterilius : ea est gentis ignauia. Quo magis libebat effugere. Latronum periculum—nam ibi summum erat—aut certe metum extrudit morbi molestia. Iam tum cum essem Basileae, dum ex more scalpo partes inguini vicinas ad prouocandam aluum, acriori scalptu sub coxa leua sum150 mam cutem perstrinxeram vngui. Idem accidit in inguine dextro, sed hinc neque dolor vllus neque exulceratio. Id quod erat sub leua coxa bidui equitatione, qua Argentorato Spiram perueni, leuiter exulceratum fuit, sed ita vt non sentiretur nisi insedissem vehementius. Hoc malum hac posteriore equitatione sic exacerbatum est, quoniam 155 ea parte premebam equum, vt totus ille locus incalesceret. Praeterea quod erat in leuo inguine modice intumuit, sed glande quae cum pelle circumageretur, citraque cruciatum. Ad haec in sinistro inguine summo subortum erat paulatim augescens tuber quoddam durum, sed absque dolore et sine exulceratione. Equitabam autem iis par160 tibus parum a vento defensis. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus peruentum Mastricht. Tllic sorbitiuncula vtcunque confoto stomacho rursus inscensis equis Tongros adeo: id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe grauissima fuit. Incommodus incessus 165 equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum erat ne nox in agris nos occupasset ; itaque incredibili totius corporis cruciatu, praecipue renum et epatis, Tongros peruenio. Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nerui defecerant; adeo vt nec firmus esset status aut 170 incessus. Lingua—nam ea valebat—dissimulabam morbi magnitudinem. Hic ceruisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices 20 144. nihil ... 145. ignauia £: ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, nedum aegrotare F. 146. aut certe metum add. F. I47. ©Xtrudit F Lond.: extudit ENS, 152. Argentorato F: ab Agentorato E. 161. Mastricht Z : est ad Mosae traiectum 7, 157. circumageretur] Cf, Il. 203, 213. about four English miles. 161. passuum milibus] In Erasmus’ Mastricht] Traiectum Mosae quod calculations one mile seems to equal vocant inferius: E in marg.