867] TO BEATUS RHENANUS 397
Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego
mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non
penetrabat. Successit sub noctem pluuiola vento suo pestilentior :
venio Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in
via saxis constrata tam erat grauis vt equo quamlibet claudo maluerim 110
insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat,
rapior e diuersorio ad aedes Cantoris, Ibi ex more compotabant
aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum ;
sed apud hos tum nihil erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo
me, Potatum est in multam noctem. Ego petita venia cubitum ri 5
abeo, quod proxima nocte minimum dormieram.
Sept. Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi ; nam ad illum redibat
È periodus. Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium (nimi¬
rum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus
conuiuator), expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo 120
contunditur, Germani stockfisch vocant—nam eo alioqui satis
delector : sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A
prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diuersorium me
confero. Iubeo excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus
ille vir humanissimus ferme sesquihoram.
Mihi interim oboritur 125
nonnullum stomachi taedium ; quod cum perseueraret, dimisso eo
latrinam adeo, deiicio aluum. Ac nondum leuato stomacho digitum
in os iniicio semel atque iterum : prodit piscis ille crudus, neque
quicquam praeter eum reiicitur. A vomitu decumbens non tam
dormio quam acquiesco, nullo capitis aut corporis dolore: deinde 130
pactus cum auriga de manticis rursus inuitor ad nocturnam com¬
potationem. Excuso, non proficio. Sciebam stomachum praeter
tepidas sorbitiunculas nihil admissurum. Nam idem acciderat
Basileae, cum nocte quadam, non ferens ob incidentem pituitam
stomachi cruciatum, simili modo eum leuassem : mensis erat prius- 135
quam stomachus cum cibis in gratiam redire potuit. Apparatus tum
112. compotabant E: conuiuium agitabant F. 114. tum add. F. 115. Po¬
tatum ... Ego E: Cum in multam noctem, nam serius accubuerant, coena pro¬
ferretur fabulis, ego F. tat. stockfisch om. F. alioqui add. F. 181. nO¬
cturnam compotationem E : coenam F. 186. Apparatus...137. frustra add. F.
rrr. canonicum quendam] In Lond. Mary’sat Aachen 25 Jan, 1517-p. 1528;
xix. 105, LB. 287 Erasmus states that see O. R. Redlich in Zs. d. bergischen
his conductor was the Dean. Geschichivereins xli (1908), pp. 170, 177.
112, Cantoris] John Suderman (e. In Lond. xix. 105, LB. 287 he is styled
1541). iuuenis. 5 È
compotabant] The changes made in 118. periodus] The principle of this
F here and in ll. r15, 131 are sufficiently rotatory entertainment is explained
explained by Lond. xix. 105, LB. 287; more fully in Lond. xix. 105, LB. 287.
where Erasmus does his utmost to 121. stockfisch] For similar excisions
soften down this unguarded language. of unlatinized words in F cf. Epp. 123.
117. Vicepraepositi] Werner Huyn 26, 133.103. Barland in Ep. select.,
of Anstenroid, Vice-Provost of St. following E, has stocfich.