OCR Output

396 LETTERS OF ERASMUS [1518

equos, imponi alteram manticam ; alteram hospiti committo, et
claudo meo equo ad Comitem Nouae aquilae percurro : est autem iter
horarum quinque. Is agebat Bedburii.

75 Apud hune suauissime quinque dies sum commoratus, tanta
tranquillitate et ocio vt bonam recognitionis partem apud eum
peregerim: nam eam Noui Testamenti partem mecum abduxeram.
Vtinam hominem nosses, mi Beate! Iuuenis est, sed rara et
plusquam senili prudentia ; pauciloquus, sed quod de Menelao

80 praedicat Homerus, pada Aryéws loquitur, imo cordate ; citra ostenta¬
tionem doctus non in vno studiorum genere tantum, totus candidus
et amico amicus. Iam firmus eram ac robustulus, iam mihi pulchre
placebam, ac fore sperabam vt validus Episcopum inuiserem Leodi¬
ensem et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae conuiuia,

85 quas gratulationes, quas confabulationes mihi promittebam! Decre¬
ueram, si vernasset autumnus, Angliam adire et quod Rex iam toties
offert accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas
rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum
exitium praecipitatus sum.

go Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi
ante noctem valedicere praedicauit se ante abitum mane visurum me.
Ea nocte saeua quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante diem
proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium,
annotaturus quaedam Comiti: cumque iam esset hora septima nec

95 prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, vt est modestissimo
pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere coelo tam in¬
commodo: se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut
malus genius non dimidium mentis, vt ait Hesiodus, sed totam
mentem ademit: nam dimidium mentis ademerat cum Coloniae me

100 committerem. Atque vtinam aut ille acrius amicum commonuisset,
aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem !
Rapit me fati vis: quid enim aliud dicam? Conscendo bigam non
tectam, flante vento

quantus altis montibus

105 Frangit trementes ilices.
77. nam... abduxeram add. P. 98. vt EN? LB: aut N! Lond.
72. alteram hospiti] Evidently for introd.
transmission by water to Antwerp; 87. offert] Cf. Ep. 694. 10 n.
cf. Epp. 877,8. 98. Hesiodus] I am indebted to
74. Bedburii] 16 miles w. of Co- Mr. H. Sharpley for the ingenious
logne ; cf. Ep. 442 introd. suggestion that Erasmus is here un¬
77. Noui Testamenti] Cf. p. 387. consciously contaminating Hes. Sc. 149
80. Homerus] I 3. 214; cf. Adag. with Hom. 0d. 17. 322,3. For a wrong
1949. attribution see Ep. 967. 5.
83. Leodiensem] See pp. 167,8. 104. quantus altis) Hor. Epod. 10.

86. Angliam adire) See Ep. 964 7,8.

Sept,