DES. ERASMVS ROTERODAMVS BONIFACIO AMORBACCHIO BASILIENSI,
IVVENI OMNI STVDIORVM GENERE NON VVLGARITER
ERVDITO, S. D.
MaGxNa felicitatis pars est, maxima gratitudinis, si quis agnoscat
sua bona. Proinde etiam atque etiam gratulandum est nostro seculo,
gratandum superis, quorum benignitate praeclara studia, tot iam
seculis pene sepulta, toto terrarum orbe reflorescunt ac felicissime
5 propagantur. Ante annos plus minus octoginta non ii modo erant
infantes atque elingues qui eas profitebantur artes quas suo quoque
seculo (quo vel maxime floruit erudita facundia) mutas appellat
Virgilius, verum etiam ipsa grammatica, recte loquendi magistra, et
rhetorica, copiose splendideque dicendi dux, foede misereque balbu¬
ro tiebant: et quae quondam tot linguis instructae fuerant, tum vnam
Latinam pessime Latine sonabant. Sub haec paulatim subolescen¬
tibus literis melioribus Italia sola linguam habebat, nec apud hanc
vllae disciplinae praeter oratoriam. Nunc nulla est natio sub Chri¬
stiana ditione, in qua non omne disciplinarum genus (Musis bene
15 fortunantibus) eloquentiae maiestatem eruditionis vtilitati adiungit.
Medicina loqui coepit apud Italos opera Nicolai Leoniceni, senis
immortalitate digni ; apud Gallos, Gulielmi Copi Basiliensis. Apud
Britannos studio Thomae Linacri sie nuper disertus coepit esse
Galenus, vt in sua lingua parum disertus videri possit. Eiusdem
20 opera sic Latine loquitur Aristoteles vt, licet Atticus, vix in suo
sermone parem habeat gratiam ; licet ante hunc illud certe prae¬
stiterint apud Italos Argyropylus, Trapezontius, Theodorus Gaza,
Marsilius, Picus, apud Gallos Faber Stapulensis, ne philosophia muta
videri possit. Porro legibus Caesareis pristinum elegantiae nitorem
25 atque etiam geminae literaturae gloriam feliciter restituit apud Gallos
Gulielmus Budaeus, apud Germanos vir omnibus modis incompara¬
bilis Vdalricus Zasius, tanta Rhomani sermonis vbertate scatens vt
Vipianum quempiam loqui putes, non huius aetatis iureconsultum.
At nescio quo pacto nondum ea res “perinde suecedit theologis;
TIT. AMORBACHIO F. BASILIENSI . . . ERVDITO 0m. I (omnr soripsi, cf. Ep.
334. 92 n.: OMNIVM a). 3. gratandum a: gratulandum H. 5. lia: hid.
11. Sub a: Post H. 25. Gallos add. F.
2. sua bona] Cf. Verg. G. 2. 458. this sentence is general, and not con¬
8. Virgilius] 4en, 12. 397. fined to Aristotle ; for the Florentine
16. Leoniceni] Cf. Ep. 541. 55 n. academy under Marsilius Ficinus
19. Galenus] Cf. Epp. 502. 15 n., 785. (19 Oct. 1433 — x Oct. 1499) and Picus
172. concerned itself with Plato. See
20. Aristoteles] Cf. Ep. 868. jon. Creighton iii. 141-4. For the trans¬