862] TO BONIFACE AMORBACH 385
etiamsi non desint qui fari gestiant. Spero tamen breui futurum vt 30
haec quoque professio situ deterso pristinum suum nitorem asserat.
Hactenus e doctorum centuriis excludebantur qui paulo politius
loquerentur ; nec dignabantur quenquam suo albo professores, nisi
qui cum ipsis turpiter balbutisset neque quicquam omnino castioris
literaturae attigisset. Atque illud protinus erat in promptu, Gram- 35
maticus est, non philosophus ; rhetor est, non iureconsultus ; orator
est, non theologus. Sed breui, ni fallor, rebus in diuersum com¬
mutatis non recipientur in ordinem nisi qui priscos illos discipli¬
narum autores elegantioribus etiam literis referant ; neque phas erit
cuiquam sibi sapientiam vendicare, nisi simul adfuerit pedissequa 40
eloquentia, quam diuus Augustinus non vult vsquam ab hera sua
digredi.
Zasianas annotationes percurri verius quam legi; nam adfere¬
bantur me iam ad iter accincto. Mire placuit gustus ; neque dubito
quin omnia magis sint placitura, si liceat affatim expleri talibus 45
epulis. Extimulabis hominem, mi Bonifaci, ne diutius nobis hanc
gloriam, hunc fructum, hanc voluptatem inuideat: nisi tu quoque
nobis inuides, cum contigerit tibi domestico Zasii contubernio feli¬
cem esse. Bene vale,
Basileae pridie Calendas Septembreis. Anno m.D. XVII.
E. Vitellii Oratio tit. vo. Augsburg.
31 August 1518,
[The preface to an Oration of Erasmus Vitellius (1. 4 n.) delivered before the
Diet of Augsburg on 20 Aug. 1518, and printed twice, evidently about the same
time, by John Miller of Augsburg ; see G. Knod’s J. Spiegel, p. 37, and Knaake,
C. Scheurl’s Geschichtbuch, 1872, pp. 265-79. I have only seen the edition which
Knaake designates A (a); Bocking (Hufteni Opp. iv. 687) prints from Knaake’s
B (8). The date is unquestionable.]
ILLVSTRI DOMINO ERASMO ROTHERODAMO, VTRIVSQVE LITTERA¬
TVRE PRINCIPI ET THEOLOGORVM DVCI, IACOBVS SPIEGEL
SELESTADIENSIS, IMPERIALIS SECRETARIVS, S. P. D.
Pro inuictissimo Polonie rege Sigismundo, qui non multos ante
annos et menses maxima victoria in Hamaxobitas (quos ipsi Moschos
appellant) et Scythas (quos Tartaros dicunt) potitus est, reuerendis¬
simus dominus Erasmus Vitellius, episcopus Plocensis, singulari
826. 31. situ deterso) Plin. Paneg. 50. see Acia Tomici
41. Augustinus] Doct. Christ. 4. 7; cf. 4. Vitellius] E. Ciolek (= calf) ot
Cic. de Orat. 1. 55. 236. Cracow (22 Sept. 1522: H. Dalton,
44. accincto] For Erasmus’ departure John a Lasco, tr. M. J. Evans, 1886,
from Basle see p. 392. p. 90) had risen from a humble origin
863.2. victoria] At the battle ofOrsha, to win credit from his teacher, Beroal¬
on the way to Smolensk, 8 Sept. 1514: dus, at Bologna (EE. 64) and confidence