OCR
384 LETTERS OF ERASMUS [1518 still in hand ; sce a letter of Beatus Rhenanus to the bookseller Calvus (cf. Ep: 581. 30 n.). The date is unquestionable.] DES. ERASMVS ROTERODAMVS BONIFACIO AMORBACCHIO BASILIENSI, IVVENI OMNI STVDIORVM GENERE NON VVLGARITER ERVDITO, S. D. MaGxNa felicitatis pars est, maxima gratitudinis, si quis agnoscat sua bona. Proinde etiam atque etiam gratulandum est nostro seculo, gratandum superis, quorum benignitate praeclara studia, tot iam seculis pene sepulta, toto terrarum orbe reflorescunt ac felicissime 5 propagantur. Ante annos plus minus octoginta non ii modo erant infantes atque elingues qui eas profitebantur artes quas suo quoque seculo (quo vel maxime floruit erudita facundia) mutas appellat Virgilius, verum etiam ipsa grammatica, recte loquendi magistra, et rhetorica, copiose splendideque dicendi dux, foede misereque balburo tiebant: et quae quondam tot linguis instructae fuerant, tum vnam Latinam pessime Latine sonabant. Sub haec paulatim subolescentibus literis melioribus Italia sola linguam habebat, nec apud hanc vllae disciplinae praeter oratoriam. Nunc nulla est natio sub Christiana ditione, in qua non omne disciplinarum genus (Musis bene 15 fortunantibus) eloquentiae maiestatem eruditionis vtilitati adiungit. Medicina loqui coepit apud Italos opera Nicolai Leoniceni, senis immortalitate digni ; apud Gallos, Gulielmi Copi Basiliensis. Apud Britannos studio Thomae Linacri sie nuper disertus coepit esse Galenus, vt in sua lingua parum disertus videri possit. Eiusdem 20 opera sic Latine loquitur Aristoteles vt, licet Atticus, vix in suo sermone parem habeat gratiam ; licet ante hunc illud certe praestiterint apud Italos Argyropylus, Trapezontius, Theodorus Gaza, Marsilius, Picus, apud Gallos Faber Stapulensis, ne philosophia muta videri possit. Porro legibus Caesareis pristinum elegantiae nitorem 25 atque etiam geminae literaturae gloriam feliciter restituit apud Gallos Gulielmus Budaeus, apud Germanos vir omnibus modis incomparabilis Vdalricus Zasius, tanta Rhomani sermonis vbertate scatens vt Vipianum quempiam loqui putes, non huius aetatis iureconsultum. At nescio quo pacto nondum ea res “perinde suecedit theologis; TIT. AMORBACHIO F. BASILIENSI . . . ERVDITO 0m. I (omnr soripsi, cf. Ep. 334. 92 n.: OMNIVM a). 3. gratandum a: gratulandum H. 5. lia: hid. 11. Sub a: Post H. 25. Gallos add. F. 2. sua bona] Cf. Verg. G. 2. 458. this sentence is general, and not con8. Virgilius] 4en, 12. 397. fined to Aristotle ; for the Florentine 16. Leoniceni] Cf. Ep. 541. 55 n. academy under Marsilius Ficinus 19. Galenus] Cf. Epp. 502. 15 n., 785. (19 Oct. 1433 — x Oct. 1499) and Picus 172. concerned itself with Plato. See 20. Aristoteles] Cf. Ep. 868. jon. Creighton iii. 141-4. For the trans22, Argyropylus] Cf. Ep. 456. 106 n. lations from Aristotle cf. Ep. 456. 23. philosophia] The application of 106 n.