soli religiosi vocantur parum religiosi viderentur. Quod et hodie in
non paucis verum est ; cur enim manifesta dissimulemus? Et tamen
olim prima monasticae vitae origo secessus erat ab idololatrarum
saeuitia. Mox hos sequentium monachorum instituta nihil aliud
erant quam reuocamenta ad Christum. Principum aulae titulo magis 510
quam vita quondam erant Christianae. Episcopos mox ambitionis et
auariciae morbus corripuit. Vulgus item a primitiua illa charitate
refrixit. Hinc secessum captauit Benedictus et post hune Bernardus,
deinde alii atque alii. Conspiratum est a paucis non in aliud quam
in purum ac simplicem Christianismum.
Quod si quis Benedicti, Francisci, Augustini vitam et regulas
attentius excutiat, perspiciet illis nihil aliud in votis fuisse quam vt
cum spontaneis amicis iuxta doctrinam Euangelicam in libertate
spiritus viuerent ; eosque fuisse compulsos vt de vestibus ac cibis
caeterisque rebus externis aliquid praescriberent; nimirum veritos 520
ne, quod fieri solet, plus tribueretur humanis constitutionibus
hominum quam Euangelio. Horrebant diuitias ; fugitabant honores
etiam ecclesiasticos. Laborabant manibus, vt non solum ipsi graues
non essent cuiquam, sed superesset vnde subuenirent aliorum inopiae;
occupabant montium cacumina, nidulabantur in locis palustribus, 525
colebant arenas locaque deserta. Denique tantam hominum multi¬
tudinem sine conuiciis, flagris et carceribus moderabantur, sola
doctrina, monitis, officiis et vitae exemplis. Tales erant monachi
quos amat laudatque Basilius, quos tuetur Chrysostomus : in illos
vteunque quadrabat, quod ad Marcellam scribit diuus Hieronymus, 530
monachorum et virginum choros esse florem et preciosissimum
lapidem inter ornamenta Ecclesiae. Hoc elogio dictu mirum quam
hodie sibi blandiantur monachi qualescunque. Verum feremus vt
amplectantur laudem, si simul amplectantur exemplum. Mox enim
vir prudentissimus subiicit formam monachorum, quos eo titulo 535
dignos censuit. ‘Vox quidem’ inquit ‘dissona, sed vna religio.
Tot pene psallentium chori quot gentium diuersitates. Inter haec,
quae vel prima inter Christianos virtus est, nihil arrogant sibi de
continentia supercilii. Humilitatis inter omnes contentio est.
Quicunque nouissimus fuerit, hie primus putatur. In veste nulla 540
discretio, nulla admiratio. Vtcunque placuerit incedere, nec detra¬
ctionis est nec laudis. Ieiunia quoque neminem subleuant, nec
defertur inediae, nec moderata saturitas condemnatur. Suo Domino
stat vnusquisque aut cadit. Nemo iudicat alterum, ne a Domino
iudicetur: et quod in plerisque prouinciis familiare est, vt genuino 545