OCR
858] TO PAUL VOLZ 375 soli religiosi vocantur parum religiosi viderentur. Quod et hodie in non paucis verum est ; cur enim manifesta dissimulemus? Et tamen olim prima monasticae vitae origo secessus erat ab idololatrarum saeuitia. Mox hos sequentium monachorum instituta nihil aliud erant quam reuocamenta ad Christum. Principum aulae titulo magis 510 quam vita quondam erant Christianae. Episcopos mox ambitionis et auariciae morbus corripuit. Vulgus item a primitiua illa charitate refrixit. Hinc secessum captauit Benedictus et post hune Bernardus, deinde alii atque alii. Conspiratum est a paucis non in aliud quam in purum ac simplicem Christianismum. Quod si quis Benedicti, Francisci, Augustini vitam et regulas attentius excutiat, perspiciet illis nihil aliud in votis fuisse quam vt cum spontaneis amicis iuxta doctrinam Euangelicam in libertate spiritus viuerent ; eosque fuisse compulsos vt de vestibus ac cibis caeterisque rebus externis aliquid praescriberent; nimirum veritos 520 ne, quod fieri solet, plus tribueretur humanis constitutionibus hominum quam Euangelio. Horrebant diuitias ; fugitabant honores etiam ecclesiasticos. Laborabant manibus, vt non solum ipsi graues non essent cuiquam, sed superesset vnde subuenirent aliorum inopiae; occupabant montium cacumina, nidulabantur in locis palustribus, 525 colebant arenas locaque deserta. Denique tantam hominum multitudinem sine conuiciis, flagris et carceribus moderabantur, sola doctrina, monitis, officiis et vitae exemplis. Tales erant monachi quos amat laudatque Basilius, quos tuetur Chrysostomus : in illos vteunque quadrabat, quod ad Marcellam scribit diuus Hieronymus, 530 monachorum et virginum choros esse florem et preciosissimum lapidem inter ornamenta Ecclesiae. Hoc elogio dictu mirum quam hodie sibi blandiantur monachi qualescunque. Verum feremus vt amplectantur laudem, si simul amplectantur exemplum. Mox enim vir prudentissimus subiicit formam monachorum, quos eo titulo 535 dignos censuit. ‘Vox quidem’ inquit ‘dissona, sed vna religio. Tot pene psallentium chori quot gentium diuersitates. Inter haec, quae vel prima inter Christianos virtus est, nihil arrogant sibi de continentia supercilii. Humilitatis inter omnes contentio est. Quicunque nouissimus fuerit, hie primus putatur. In veste nulla 540 discretio, nulla admiratio. Vtcunque placuerit incedere, nec detractionis est nec laudis. Ieiunia quoque neminem subleuant, nec defertur inediae, nec moderata saturitas condemnatur. Suo Domino stat vnusquisque aut cadit. Nemo iudicat alterum, ne a Domino iudicetur: et quod in plerisque prouinciis familiare est, vt genuino 545 515 516, Quod si... 549. patriarchae. add, H. 530. Hieronymus] Ep. 46. 10. Erasmus quotes his own edition,