OCR
858] TO PAUL VOLZ 367 obsecundare. Quod si quis Isaac aut si quis ex huius familia foderit repereritque venam aliquam puram, protinus obstrepunt ac recla- 190 mant, intelligentes eam venam offecturam lucris, offecturam ambitioni, etiamsi pro Christi gloria faciat. Mox terram iniiciunt, et corrupta interpretatione venam obturant, fossorem depellunt, aut ita certe luto sordibusque conspurcant aquam vt qui inde biberit, plus hauriat limi sordiumque quam liquoris. Nolunt sitientes 195 iustitiam de puro latice bibere, sed adducunt eos ad suas cisternas contritas, quae rudera habent, aquam non habent. Sed tamen non oportet germanos pueros Isaac, hoc est veros Christi cultores, ab hoe labore defatigari. Nam inter hos quoque volunt haberi qui terram ingerunt Euangelicis fontibus, adeo vt inter Christianos iam minime 2o tutum sit Christum pure docere. Tantum inualuerunt Philistei, pro terra belligerantes, pro coelestibus terrena, pro diuinis humana praedicantes ; hoc est non ea quae faciunt ad Christi gloriam, sed quae ad illorum quaestum qui condonationes, qui compositiones, qui dispensationes similesque cauponationes redimunt. Idque faciunt 203 hoc periculosius quod suis cupiditatibus magnorum principum, summi Pontificis, atque ipsius etiam Christi titulos praetexunt. Atqui nemo verius summi Pontificis agit negocium quam qui coelestem Christi philosophiam pure tradit, cuius ille primus est doctor. Nemo de principibus melius meretur quam qui dat operam 210 vt populi res quam maxime floreant et quam minima tyrannide premantur. Sed reclamabit hic aliquis e scholarum agminibus: ‘Facile est cuiuis in genere praecipere quid sequendum, quid fugiendum ; at quid interim respondebitur iis qui de tot euentis, de tot casibus 215 consulunt?’ Primum, plures sunt rerum humanarum species quam vt ad singulas possint haberi certa responsa. Deinde, tanta est cireumstantiarum varietas vt nisi his cognitis ne possit quidem certum responderi. Postremo, haud scio an isti certum habeant quod respondeant, praesertim cum de plerisque inter se dissentiant. 220 Et qui in hoc genere cordatiores sunt, non ita respondere solent, ‘Hoc facies, hoe fugies,’ sed ‘Hoc tutius est mea sententia, Hoc arbitror tolerabile’. Quod si nobis adsit simplex ac lucidus ille oculus ex Euangelio, si domus animi purae fidei lucernam habeat candelabro impositam, facile minuta ista ceu nebulae discutientur. 225 Si adsit Christianae charitatis regula, ad hane omnia facile exaequabuntur. At quid facias cum haec regula pugnabit cum his quae sunt publico seculorum vsu recepta, queque principum legibus 196. eos add. H. 205. qui dispensationes add. H. 215. de post cuentis add. H. 196. cisternas] Jet. 2. 1