uersum conditio vt quo quisque exactius atque etiam innocentius
rationes suas instituerit, eo plura fere sibi negocia exhiberi a casuum
temeritate sentiat, quae mortales ipsa miseros sursum deorsumque
versat, noxa scilicet illa tenebrarum praeside in omneis occasiones
peruigili intentione imminente, quae prouideri ab homine nequeunt;
tum vero nostrae sortis hominibus incessere plerunque solet impro¬
beque blandiri parens illa discordiae contentio, quae in deorum olim
conuiuio aureum illud malum inscriptum ‘ý ka) Aaßéro’ prouoluisse
in medium dicitur: dociles tandem ipsa homines Epimetheos faciens,
quo tu me nomine taxauisti. Huius rei insigne clarumque docu¬
mentum Homerus, ingeniorum decus, velut iracundiae et contentionis
antidotum posteritati reliquit; apud quem, vt nosti, Iliados duo¬
deuicesimo Achilles ob id moerens, quod iusto pertinacius animo
suo irato indulsisset, quanquam insigni iniuria ab Agamemnone
affectus, errore tandem intellecto pertinaciam contentionis iraeque
detestans ita inquit :
‘Os épis ek Te Ocdv è T avðpømov dróňoro
Kat xOdos, ds T ébémke moňúgpová wep xaderfvar,
"Os te moàd yAvKiwy péAvtos KaraderBopévoro
*Avopav ev arnbecow ackerar Mure karvs.
Proinde velim te ita esse animo comparatum vt, etiamsi Faber
certamen instaurare institerit—id quod falso rumore persuasus
expectas—, tu tamen hac de re conquiescere tibi imperes. An vero
si ille iniquior esse et proteruior contra ingenii sui naturam constitu¬
erit, vt suis impulsoribus morem gereret, tu quoque cum eo contendere
turpi certamine confestim connitereris? nec istam tuam existima¬
tionem decorumque personae tuae respiceres? Quam legem cum in te
sanciam, non ita priuilegium de te fero yt me non eadem ipsa lege
teneri velim. Etsi enim nouerim homines doctos et autoritate
praeditos in animum induxisse suis me scriptis carpere, nonnullos
etiam iam id fecisse aeditis libris sciam; mihi tamen semel ita
imperaui, huic meae sententiae ratae, fixae, confirmatae acquiescere, vt
nihil illis respondeam, nisi si mihi silentium vitio verti videam aut
luculente fraudi futurum. Idque mihi vt faciam, autores sunt et
imperatores amicorum iuratissimi simul et grauissimi. Neque enim
iam ista me iuuant quae sine acerbitate genium nullum habent,
neque mitis est mansuetique ingenii ea digladiatione oblectari quae
sine luculento vulnere plausum mereri nequit. Et est ea natura
contentionis vt plus ad stomachum ea faciant quae plus fellis quam