OCR
en PENE 272 LETTERS OB ERASMUS [1518 115 veluti neuum pro exemplo praebeas. Sic in Minerua Phidiae crepida reprehensione non caruit. Nec enim Hieronymus extra peccandi aleam fuit; nec se non Augustinus perperam multa scripsisse fassus est, libris etiam priuatim ad id dicatis. Video te pedem prae indignatione supplodere. Sed necesse est vt 120 ad extremum perferas, auresque mihi vacantes deuorandis his praebeas ; quando tu me longa tua epistola ex animi tui sententia versasti, quasi ab aduersario tuo steterim prodita amicitia, aut scriptorum tuorum indicaturam epistolarum licentia eleuauerim. Quare reliqua auscultato: scilicet Augustinum et Hieronymum, et senatum fere 125 orthodoxorum in communi reatu destituisse visus esses, nisi tu veritatis patrocinium suscepisses et Fabro rescripsisses. Quid si hoc idem in te retortum valet? Vtrum igitur tu timebas, ne tu ignominia cum tot tantisque autoribus notarere ? an illorum magis quam tuae prospectum existimationi voluisti? Quasi vero illi in 130 Suam tuamque sententiam nostrae aetatis homines aut posteros suapte ipsi autoritate adducere non potuissent: aut tibi ignominiosum et capitale esset futurum, si te eiusdem cum illis culpae reum a periculo non vindicasses. Atque haec ita disputo quasi Faber ipse fateatur aut inficiari non 135 possit, in hoe se magis stomacho seruiuisse quam haec quae scripsit contentioni dedisse, vt pertinaciori fortasse, sic asserendae veritatis haud dubie studiosae. Qua de re autem inter vos agitur, non attingo, quoniam tu maiorem eam cognitionem foro meo esse censes, aut etiam sanctiorem quam quae prophanis suffragiis permittatur. Neque 140 id etiam in disquisitionem venit in hac controuersiae instantia, quae nunc in iudicium deducta est. Sed quod vim vi propulsare iuris publici esse dicis, tecum sentio, si ciuile ius hac in causa pro scuto amplecteris. Verum caput illud legis aut interdicti de vi praetor ille aeternus summusque iudex in suas tabulas edictumque suum non transtulit: quanquam et illud ius ciuile modum tutelae insontis et inculpatae a propulsante exigit. Ex qua formula si tibi ius reddi petieris, vereor vt absolui a me possis, qui tantam Apologiam atque etiam talem aedideris, ne pauculis commentariorum eius chartis paria fecisse non viderere. Quod profecto nunquam fecisses, si tuo 150 potius stomacho quam amicorum obsequi voluisses, qui inconsulto studio nomini tuo fauent, vt est multorum opinio, nec semper vident quid te deceat. Vteunque sit, hoc mihi omnino persuasi, si tibi nunc diuorum aliquis rem integram denuo ita praestare posset et vellet, vt ea quae 145 115. neuum F: nemini F. 118. N: priuatis E. 122, aut E: vt H. 124. Augustinum] Cf. Ep. 778. 181-3. 142. dicis| Of. Ep. 778. 177-9. 138. censes] Ep. 778. 313.