OCR Output

en

PENE

272 LETTERS OB ERASMUS [1518

115 veluti neuum pro exemplo praebeas. Sic in Minerua Phidiae crepida
reprehensione non caruit. Nec enim Hieronymus extra peccandi
aleam fuit; nec se non Augustinus perperam multa scripsisse fassus
est, libris etiam priuatim ad id dicatis.

Video te pedem prae indignatione supplodere. Sed necesse est vt

120 ad extremum perferas, auresque mihi vacantes deuorandis his prae¬
beas ; quando tu me longa tua epistola ex animi tui sententia versasti,
quasi ab aduersario tuo steterim prodita amicitia, aut scriptorum
tuorum indicaturam epistolarum licentia eleuauerim. Quare reliqua
auscultato: scilicet Augustinum et Hieronymum, et senatum fere

125 orthodoxorum in communi reatu destituisse visus esses, nisi tu
veritatis patrocinium suscepisses et Fabro rescripsisses. Quid si
hoc idem in te retortum valet? Vtrum igitur tu timebas, ne tu
ignominia cum tot tantisque autoribus notarere ? an illorum magis
quam tuae prospectum existimationi voluisti? Quasi vero illi in

130 Suam tuamque sententiam nostrae aetatis homines aut posteros
suapte ipsi autoritate adducere non potuissent: aut tibi ignomini¬
osum et capitale esset futurum, si te eiusdem cum illis culpae reum
a periculo non vindicasses.

Atque haec ita disputo quasi Faber ipse fateatur aut inficiari non

135 possit, in hoe se magis stomacho seruiuisse quam haec quae scripsit
contentioni dedisse, vt pertinaciori fortasse, sic asserendae veritatis
haud dubie studiosae. Qua de re autem inter vos agitur, non attingo,
quoniam tu maiorem eam cognitionem foro meo esse censes, aut
etiam sanctiorem quam quae prophanis suffragiis permittatur. Neque

140 id etiam in disquisitionem venit in hac controuersiae instantia, quae

nunc in iudicium deducta est. Sed quod vim vi propulsare iuris

publici esse dicis, tecum sentio, si ciuile ius hac in causa pro scuto
amplecteris. Verum caput illud legis aut interdicti de vi praetor
ille aeternus summusque iudex in suas tabulas edictumque suum non
transtulit: quanquam et illud ius ciuile modum tutelae insontis et
inculpatae a propulsante exigit. Ex qua formula si tibi ius reddi
petieris, vereor vt absolui a me possis, qui tantam Apologiam atque
etiam talem aedideris, ne pauculis commentariorum eius chartis
paria fecisse non viderere. Quod profecto nunquam fecisses, si tuo

150 potius stomacho quam amicorum obsequi voluisses, qui inconsulto
studio nomini tuo fauent, vt est multorum opinio, nec semper vident
quid te deceat.

Vteunque sit, hoc mihi omnino persuasi, si tibi nunc diuorum
aliquis rem integram denuo ita praestare posset et vellet, vt ea quae

145

115. neuum F: nemini F. 118. N: priuatis E. 122, aut E: vt H.

124. Augustinum] Cf. Ep. 778. 181-3. 142. dicis| Of. Ep. 778. 177-9.
138. censes] Ep. 778. 313.