35 àa me cum honoris praefatione nominatus, nescio quam gratiam mihi
rependit, certe vt multis videtur iniquam. Mihi quoque durius
mecum agere videtur quam pro solito suo candore. Doleo ansam
hanc datam, et reliqua. Tum ipse praediceres Apologiam te medi¬
tari, et ego fortasse officio functus essem. At tu me Epimetheum
40 fecisti, vt per te quidem rem in scenam producendam non ante
resciscere potuerim quam tu prologum in proscenium misisti.
‘Quo nunc igitur’ inquies ‘admonitio? nisi vt calculum atrum
ferre aut varium in Apologiam meam videare, vt mea fere soles
praeiudicio quodam tuo premere, licentiore, vt quibusdam videtur,
45 fiducia confirmatae amicitiae. Amabo te, mi Erasme, tuum prae¬
morde labellum, et vsuram mihi patientiae paulisper accommoda
vicissim adiurgaturo. Facere enim nequeo quin epistolae tuae,
facundae quidem et feliciter argutae, sed non perinde aequae officio¬
saeque respondeam—cui tu rei inficiandae non eris, si ad te iam
so rediisti et pristinos spiritus resumpsisti—vtique quod ad causam
meam attinet: vt interim mihi tantum patrociner, quem tu subinde
in faciem nunc palma nune pugno contundis, et vicissim blanda
appellatione permulces ; vt queritari iure non possim, ceu vero litem
meam fecerim, vt ineptus arbiter, quod te cum Fabro altercante vel
55 tantulum interfari ausus sim.
Ac nescio quo modo in Xerro\oypara illa et Copiae contumeliam
reuolutus es prae iracundiae impotentia: quarum rerum quum mihi
erratum iam diu condonasses veniam postulanti, nune velut muneris
reposcitor hac eadem de re me obliqua actione appellas, iterumque
60 indicium eius offensionis refers quam ex memoriae tuae actis semel
et bona fide exemptam esse credebam. Itane vero, si quid tibi familia.
riter atque amicitiae iure fretus dixero, tu in me eloquentiae tuae
aciem stringes? et vt animo obsequaris iracundulo, ad satietatem
mecum delitigabis ? et quia tibi par esse scribendi facultate nequeo,
6; continuo te superiorem in causa futurum confides? et secundum te
homines doctos et graues pronunciaturos sperabis ? etiamne si in
tyrocinio aequiore causa nixus sim? etiam si cum tua ista Minerua
iustitia ipsa depugnet ? etiam si res ipsa clamitet non te iuris subsi¬
diis sed facundiae praesidiis fretum esse ?
zo Verum ‘Age, inquis, ‘rem arbitrii tui facio, agnosco legem
amicitiae ; quid igitur censes mihi faciundum? An hoc mihi amico
tuo suadebis, vt pro honore mihi habito gratias agam Fabro?’
Minime. ‘An potius vt dissimulem me scire quid ille de me