OCR Output

810] FROM WILLIAM BUDAEUS 269

mission through Gilles (Epp. 846. 3-4, 849. r2-3) it went astray to Genoa (Hp. 869.
I, 2), and did not reach Erasmus until 1 Sept. at Basle (Epp. 886. 40-1, 906. 1).]

BVDAEVS ERASMO S.

Ecor autem rursus expostulatio. Conquerebar nihil a te literarum
multis iam mensibus accepisse, quod quidem epistolae instar haberet,
quum tu ad me literas non magis copiosas quam iurgiosas dedisti :
perinde quasi ex diuturno somno, id est diuturna incuria nostri,
turbidius te excitarim. Huttenus non magis iam tibi quam mihi
nostrisque probatus et amicus, cum ex Regis comitatu rediret, hac
transiens literas a me tumultuarias expressit ; in quibus quum quic¬
quid in buccam subiisset, vel Graece vel Latine scriberem, vnum,
vt arbitror, aut alterum verbum de Apologia illa tua adieci, ex cuius
aeditione dolebam, cum eo quod Faber scripsisset, nonnihil simultatis
simile inter vos enatum esse videri. Non enim satis memini quid
scripserim, et erat eius generis epistola cuius apud me exempla
manere non solent. Hic pauculis verbis dkpoyóàws tu commotus in
pacificatorem repente cornua obuertisti, videlicet quasi me liti pro
Fabro temere aut cupide obtulerim, potioremque impetus tui partem
in me nec opinantem deflexisti: etiam si me subinde benigne appel¬
lando suauiari videre inter expostulandum.

Primum volo hoc tu vt ne ignores, me nec pacificatoris nec arbitri
honorarii partes hac in re mihi sumpsisse: non quod vererer, si id
facerem, ne tute mihi non permitteres, aut tu id mihi succenseres
quod de te tantum mihi permitterem, sed quod hac de re cum Fabro
nunquam collocutus sum. Quare causa mihi nulla fuit quamobrem
ejus rei arbitrium affectarem, quod ad me vtrinque non reiiciebatur
aut vltro deferebatur: etiamsi Ludouicus Ruzaeus, Parisiensis subprae¬
fectus, vt est omnibus viris doctis vltroneus amicus, facere me iubebat,
idque recusantem conuiciose obiurgabat. Sed cum vicem tuam
dolerem, hominis mihi amicissimi, admonitum te oportuit, si non
aliam ob causam, ob hoc certe, ne tu me obdormisse putares, cum
tua illiusque causa frequenti saepe corona ad publicae famae subsellia
peroraretur : cum eo, vt verum fatear, quod et Fabrum quoque inter
amicos numero. At enim sum ille Pandorae coniunx, quem tu rei
iam conclamatae remedium afferre cauillaris, et Troia iam euersa
docere non fuisse rapiendam Helenam. Eia tu germane mi Pro¬
metheu, meministin’ ad me his verbis te scripsisse? ‘Faber toties

q; a me post tamultuarias iterat E : om. F. 18. vt om. N. 25. viris H: iuris 2.

1. Conquerebar] Ep. 744 init. 34. Seripsisse] In a lost letter which
3. literas] Ep. 778. is referred to also in ll, 70, 161, 228.
7. literas] Ep. 744. As 1. 38 shows that it preceded the
24. Ruzaeus] See Ep. 493. 420 n. Apologia, it evidently was of the same

32. Troia] Cf. Ep. 778. 108-10. period as Ep. 597, and perhaps was an

n

w

o