OCR
270 LETTERS OF ERASMUS [1518 35 àa me cum honoris praefatione nominatus, nescio quam gratiam mihi rependit, certe vt multis videtur iniquam. Mihi quoque durius mecum agere videtur quam pro solito suo candore. Doleo ansam hanc datam, et reliqua. Tum ipse praediceres Apologiam te meditari, et ego fortasse officio functus essem. At tu me Epimetheum 40 fecisti, vt per te quidem rem in scenam producendam non ante resciscere potuerim quam tu prologum in proscenium misisti. ‘Quo nunc igitur’ inquies ‘admonitio? nisi vt calculum atrum ferre aut varium in Apologiam meam videare, vt mea fere soles praeiudicio quodam tuo premere, licentiore, vt quibusdam videtur, 45 fiducia confirmatae amicitiae. Amabo te, mi Erasme, tuum praemorde labellum, et vsuram mihi patientiae paulisper accommoda vicissim adiurgaturo. Facere enim nequeo quin epistolae tuae, facundae quidem et feliciter argutae, sed non perinde aequae officiosaeque respondeam—cui tu rei inficiandae non eris, si ad te iam so rediisti et pristinos spiritus resumpsisti—vtique quod ad causam meam attinet: vt interim mihi tantum patrociner, quem tu subinde in faciem nunc palma nune pugno contundis, et vicissim blanda appellatione permulces ; vt queritari iure non possim, ceu vero litem meam fecerim, vt ineptus arbiter, quod te cum Fabro altercante vel 55 tantulum interfari ausus sim. Ac nescio quo modo in Xerro\oypara illa et Copiae contumeliam reuolutus es prae iracundiae impotentia: quarum rerum quum mihi erratum iam diu condonasses veniam postulanti, nune velut muneris reposcitor hac eadem de re me obliqua actione appellas, iterumque 60 indicium eius offensionis refers quam ex memoriae tuae actis semel et bona fide exemptam esse credebam. Itane vero, si quid tibi familia. riter atque amicitiae iure fretus dixero, tu in me eloquentiae tuae aciem stringes? et vt animo obsequaris iracundulo, ad satietatem mecum delitigabis ? et quia tibi par esse scribendi facultate nequeo, 6; continuo te superiorem in causa futurum confides? et secundum te homines doctos et graues pronunciaturos sperabis ? etiamne si in tyrocinio aequiore causa nixus sim? etiam si cum tua ista Minerua iustitia ipsa depugnet ? etiam si res ipsa clamitet non te iuris subsidiis sed facundiae praesidiis fretum esse ? zo Verum ‘Age, inquis, ‘rem arbitrii tui facio, agnosco legem amicitiae ; quid igitur censes mihi faciundum? An hoc mihi amico tuo suadebis, vt pro honore mihi habito gratias agam Fabro?’ Minime. ‘An potius vt dissimulem me scire quid ille de me 50. redisti F. vo. iudicium N, 68. F Corrig. : clamitat E. answer to Ep.609. In Ep. 906.558 seq. inquies] Cf. Ep. 915. 130 seq. Erasmus questioned the authenticity caleulum] Cf. Ov. Met. 15. 44. of this quotation ; ef. Ep. 915. 142 seq. 49. inficiandae] Cf. Ep. 896. 111-7. 42. Quo nunc] Cf. Ep. 906. 133-6. 52. nune palma] Cf. Juv. 13. 127,8.