268 LETTERS OF ERASMUS [1518
Quanquam quid haec exempla commemoro istis qui nec in eadem
vrbe constant, quippe qui subinde praesepe mutant et pascua, et
150 vbicunque lautius fumat aut renidet culina, illuc demigrant? Con¬
stantiam in me requirunt, quod cum istis in eadem vrbe non potarim
annis quadragintaquinque, spongiarum ritu, quibus affixis hoc est
viuere quod bibere ; quod non scortatus sim, quod non luserim aleam,
quod non egerim sycophantam. Ego vero meam inconstantiam
155 multis partibus antepono istorum constantiae. Neque enim paulo
pulchrius esse duco sic in multis vixisse locis vt, vbicunque vixeris,
reditum tuum optent optimi quique, quam sic in eadem vrbe vixisse
vt non referat vixisse: non enim dicam quam vixisse turpiter. Quid
si valetudo cogat mutare locum, nonne daturi sint veniam valetudini
160 consulenti? Nunc damnant quod omnia posthabeam vtilitati
publicae. Sed reiiciunt operam meam isti? Reïiciant, modo boni
doctique amplectantur: nemo per me cogitur plus sapere quam velit.
Sed hos, mi Marce, valere sinamus. Nos pure Christianeque diligamus
bonos, malos toleremus, si vinci nolint, ne benefactis quidem.
165 Reperient aliquando similes.labra lactucas. Continget malo nodo
malus cuneus, et
dum fragili quaerunt illidere dentes,
Illident solido.
Mihi non est nec ocium nec animus cum hac luctari scabie.
170 Nolim te tuo incommodo huc aduolare : alioqui gratissimus futurus.
Ipse, vt spero, breui te visam, dies aliquot acturus apud te et animum
expleturus tua consuetudine priusquam hinc abeam ; etiamsi hine
abeo, non diu abfuturus. Si Basileam adeo, rediturus sum proximo
autumno; si Venetiam, proximo vere. De Ioanne famulo meo
175 demiror te nihil meminisse, quem in Angliam ante mensem misi;
nam is, opinor, salutauit te. Bene vale, amicorum integerrime.
Louanii postridie Pascae. Anno M.D.XVIII.
1881059, 906 FROM WILLIAM BUDAEUS.
Farrago p. 10. Paris.
F. p. 179: HN: Lond. iii. 52: LB. 310. 12 April (1518).
[|The abundance of variants and corrections in the different editions shows
that even the contemporary printers and editors found this elegant corre¬
spondence tedious.
This letter was carried by Adolphus Eichholz (Ep. 819. 1 n.); but after trans¬
152. -quinque add. D. 154. quod non egerim sycophantam add. D. 156. vt
D: et MS.
167. dum fragili] Cf. Hor. 8. 2. 1. 77,8. 174. Ioanne] Smith ; see p. 215.