OCR
E VA TO mucca 268 LETTERS OF ERASMUS [1518 Quanquam quid haec exempla commemoro istis qui nec in eadem vrbe constant, quippe qui subinde praesepe mutant et pascua, et 150 vbicunque lautius fumat aut renidet culina, illuc demigrant? Constantiam in me requirunt, quod cum istis in eadem vrbe non potarim annis quadragintaquinque, spongiarum ritu, quibus affixis hoc est viuere quod bibere ; quod non scortatus sim, quod non luserim aleam, quod non egerim sycophantam. Ego vero meam inconstantiam 155 multis partibus antepono istorum constantiae. Neque enim paulo pulchrius esse duco sic in multis vixisse locis vt, vbicunque vixeris, reditum tuum optent optimi quique, quam sic in eadem vrbe vixisse vt non referat vixisse: non enim dicam quam vixisse turpiter. Quid si valetudo cogat mutare locum, nonne daturi sint veniam valetudini 160 consulenti? Nunc damnant quod omnia posthabeam vtilitati publicae. Sed reiiciunt operam meam isti? Reïiciant, modo boni doctique amplectantur: nemo per me cogitur plus sapere quam velit. Sed hos, mi Marce, valere sinamus. Nos pure Christianeque diligamus bonos, malos toleremus, si vinci nolint, ne benefactis quidem. 165 Reperient aliquando similes.labra lactucas. Continget malo nodo malus cuneus, et dum fragili quaerunt illidere dentes, Illident solido. Mihi non est nec ocium nec animus cum hac luctari scabie. 170 Nolim te tuo incommodo huc aduolare : alioqui gratissimus futurus. Ipse, vt spero, breui te visam, dies aliquot acturus apud te et animum expleturus tua consuetudine priusquam hinc abeam ; etiamsi hine abeo, non diu abfuturus. Si Basileam adeo, rediturus sum proximo autumno; si Venetiam, proximo vere. De Ioanne famulo meo 175 demiror te nihil meminisse, quem in Angliam ante mensem misi; nam is, opinor, salutauit te. Bene vale, amicorum integerrime. Louanii postridie Pascae. Anno M.D.XVIII. 1881059, 906 FROM WILLIAM BUDAEUS. Farrago p. 10. Paris. F. p. 179: HN: Lond. iii. 52: LB. 310. 12 April (1518). [|The abundance of variants and corrections in the different editions shows that even the contemporary printers and editors found this elegant correspondence tedious. This letter was carried by Adolphus Eichholz (Ep. 819. 1 n.); but after trans152. -quinque add. D. 154. quod non egerim sycophantam add. D. 156. vt D: et MS. 167. dum fragili] Cf. Hor. 8. 2. 1. 77,8. 174. Ioanne] Smith ; see p. 215.