OCR Output

809 | TO MARCUS LAURINUS 265

volui non sum assecutus. Alioqui si plerosque perspicerem istis
sycophantis assimiles, nihil fuerit facilius quam dormire ac silere
mihique et Christo canere.

Iam quod cauillantur, ob id me parare nouam editionem quod
prior mihi non satisfaciat, fingamus ita esse; quid est quod repre¬
hendant ? si studeam meipso melior esse, et id facere quod ab
Origene, quod ab Hieronymo factum est et ab Augustino ? praesertim
cum id ingenue testatus sim in prima editione me facturum si foret
vsus. Nune non hoc ago, verum idem molior quod iam tercio
factum est in edendis Prouerbiis. Ad haec, in translatione priore
parcius mutaui, ne nimis offenderem istorum animos nimium
morosos: nunc adhortantibus eruditis viris plusculum hac in parte
sum ausus. Deinde locos immutatos crebriore autorum nomenclatura
communio, ne quid habeant quo tergiuersentur oi ôvoreðeis, Postre¬
mo loca tum festinanti praeterita adiicio. Quod si quid interim inci¬
derit quod eruditos ac pios offendat, non dubito mutare: neque me
diffitebor hominem esse.

Contemnant hanc primam editionem, nisi multos in ea locos
explicui in quibus Thomas Aquinas hallucinatus est, ne quid dicam
de caeteris. Aut negent hoc, aut refellant si queant. Sin id in pro¬
patulo atque in confesso est, agnoscant quantum frugis istis potuerit
adferre labor noster; vnde Thomas quoque profecturus fuerit, si
superesset. Nemo dictum hoe in illius torqueat contumeliam. Non
enim me cum illo confero, etiamsi quaedam aperui quae illum
fefellerant. Quod de Thoma dictum est, idem dictum putent de
Lyrano, imo de Augustino et Hilario. Contemnant, modo fateantur
innumeros locos explanatos, quos antehac nec ii intelligebant qui
non vulgariter eruditi sunt.

Postremo, cur isti damnant quod non damnat Pontifex, cui
dicatum est opus? Misi, accepit, legit, gratias egit literis, atque etiam

re ipsa retulit. Verum rabulae, vt sunt stupidi natura, tum morbo

55. mihique . .. canere add. D. 58. quod ab Origene add. D. 63. muta¬
ueram D. nimium morosos add. D. 64. in add. D. 66. oi dvoredets
add, D. 67. loca add. D. 7I. ne... 72. caeteris add. D. 74. fuerat N.

77. idem dictum om. D. 78. dictum add. D post Hilario, Contemnant
... 80. sunt add. D. 81. D: non dammat MS. 82. D : accepi MS. legit

add. D. 83. morbo D: more MS.

55. canere] Of. Cic. Brut. 50. 187.

6o. in prima editione] This state¬
ment had already been made in the
Apologia against Faber (LB. ix. 53 E).
There are covert promises of future
revision in the Apologia prefixed to the
Nouwm Instrumentum (£°. bbb® v°., 2-4)
and in the preface to the reader (Ep.
373. 221-3; cf. Ep. 446. 65-7, 71-6).
But until the book had had time to

sell (ef. Ep. 801. 13 n.), he took care
to veil his intention ; cf. Ep. 421. 70-4.
Ep. 417 was not yet published.

62. Prouerbiis] Cf. Ep. 260 init.

64. plusculum] A hint of the trans¬
formation deseribed in vol. ii, p. 183.
It is more definitely announced in § 4
of the new Apologia, p. 69; cf. introd.

69. hominem] Cf. Ep. 373. 223,4.

82. literis] Ep. 519.

n
ox

80