15 vsque, roga num opus ipsum perlegerit. Si perfricta facie dicet se
legisse, yrge vt locum proferat quem reprehendit. Non reperies
quenquam qui id possit.
Nune vide quam hoe sit Christianum, imo quam monachorum pro¬
fessione dignum, apud imperitam plebem lacerare famam hominis,
20 quam etiam si velint, sarcire non possint, cum id quod carpunt
prorsus ignorent; non cogitantes vere dixisse Paulum, Maledici
regnum Dei non possidebunt. Nullum autem infamiae genus
sceleratius quam hereseos, quod isti statim impingunt si quis eos vel
nutu offendat.
25 Deinde quemadmodum apud Eluetios, vt narrant, vno quopiam e
turba proferente digitum, digitum proferunt omnes et ad praedam
accurrunt, ita simul atque ex isto grege vnus quispiam grunnire
ceperit, mox grunniunt vniuersi et apud populum quiritantes ad saxa
prouocant : velut obliti professionis suae, non aliud professi sint
30 quamvt bonorumvirorum nomina linguae suae virulentia contaminent,
ac prorsus iuxta Psalmographi vaticinium, Acuerunt linguas suas
sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum. Ita qui
debebant Christianae pietatis praedicatores esse, studio sunt alienae
pietatis obtrectatores ; et qui se profitentur hierophantas, exhibent
35 sycophantas. Et quod prodigii simile est, homines ad benedicendum
infantissimi, ad mordendum et calumniandum linguam habent ; et
alias prorsus a Musis et Gratiis alieni, in conspurcanda bonorum
virorum fama salsi sibi videntur et venusti.
Postremo, quod per se non possunt, per subornatos agunt, conducto
40 Cherylo quopiam aut malo rhetore: tanta est ledendi libido, tanta
sitis rei cum facillimae tum sceleratissimae. Prodesse difficillimum
est, sed iuxta pium: cur non hac parte potius declarant se magnos
ac suspiciendos homines, si quid esse volunt? Erat hoc hominum
genus omnino dignum ita libris celebrari vt posteritas non ignoraret '
45 eximiam morum ingeniique peruersitatem sub praetextu Christianae
religionis. Atque id fortasse praestare valeam, si paululum adnitar.
Verum hoc partim dissuadet Christiana modestia, partim iniquum
arbitror ob paucorum maliciam vniuersos ordines in inuidiam
vocare: in quibus scio permultos esse quibus istorum temeritas. non
50 minus displicet ac nobis. Magis libet eorum habere rationem qui et
pietate et eruditione et dignitate praecellentes gratias agunt. mihi pro
meis qualibuscunque vigiliis ; conatum, opinor, approbantes, si quod