maledicentiae bis caeci, credunt, opinor, me totam hanc translationem
85 qua vulgo vtimur, antiquare voluisse, quam ego saepenumero
| Graecorum lectioni antepono. Imo id tantum verti quod in Graecis
| reperi codicibus, in annotationibus indicans quid probem, quid secus.
| Age, fingant më nihil aliud egisse, tantum vertisse Graecorum
| codices, vt a Latinis Graecae linguae ignaris possent cum editione
i go vulgata conferri, queso quid haberent quod reprehenderent? Nune
i tot locis ostendo manifestis argumentis nostram editionem esse
| deprauatam, licet citra fidei periculum. Ostendo Cyprianum,
} Hieronymum, Ambrosium cum Graecorum exemplaribus consentire.
f Et tamen isti clamant perinde quasi piaculum admissum sit. Sed
| o5 quorsum attinet, mi Marce, argumentis vti cum iis qui studio
| occludunt oculos ne videant, occludunt aures ne audiant? Abunde
ti) satisfactum illis erat in Apologiis, si velint cognoscere : si nolint,
frustra tentemus eis satisfacere qui calumniari malunt quam
discere.
100 Sed constantiam in me desyderant homines seueri, quod audierint
me Basileam aditurum. Quasi vero Basileam animi causa sim
profecturus, aut antehac profectus sim! Edidi Hieronymum, edidi
Nouum Testamentum, praeter alia multa; et vt publicis commodis
inseruirem, neglexi iter periculosissimum, neglexi sumptus, neglexi
105 tantum laborum, quibus bonam valetudinis ac vitae partem attriui.
O miram inconstantiam, qui non maluerim apud istos depotare quam
Basileam adire! Ipsi Romam currunt ac recurrunt, per omnes terras
ac maria volitant, non suo sumptu, cum mendicitatem profiteantur,
sed pecunia emuncta corrasaque a viduis quas dementant, oneratas
110 peccatis, spoliatis virginibus sacris, fraudato denique genio simplicium
fratrum ; atque id vt noceant ac viris de republica Christiana bene
| merentibus labem aspergant: et constantes scilicet habentur grauesque.
Ego quoniam meapte pecunia meoque incommodo publicis inseruio
commodis, inconstans sum. Deligat, inquiunt, sibi ciuitatem in qua
115 viuat. Quid? an hic in solitudine Scythica videor viuere? an istis
non videntur esse in rerum natura, nisi quos assidue vident in suis
compotationibus? Illic, opinor, habeo sedem, vbi bibliothecam
meam habeo et si quid est suppellectilis. Quod si publica vtilitas