tribus incommodis deterreor, hypocaustis, latrociniis et peste, quae
preter alios Lachnerum sustulit, officinae Frobenianae principem.
Ab Italia prolixitas itineris et instans aestas. Sed quocunque 65
me contulero, faciam vti cognoscas. Existimabam me D. Cancel¬
lario scribere, quoties tibi scriberem: nam ipsum tot immersum
negociis verebar interpellare. Ego hic vndique literis amatoriis
obruor. Scripsit Archiepiscopus Maguntinensis, semel atque iterum
Episcopus Traiectensis, semel Leodiensis, semel Baiocensis. Inuitor 70
ad complexus. Inuitat Rex Angliae et huius Achates Reuerendissi¬
mus Eboracensis. Inuitat Rex Galliae. Tantum est amatorum vt
difficile sit vel epistolis omnium respondere. Scripsi tamen D.
Cancellario tuo iussu, cui non parere non satis tutum arbitror, vt
es homo violentus. Ex bilinguibus hic omnes trilingues reddimur. 75
Matthaeus, vir suae linguae, in qua natus est, in paucis peritus,
publice profitetur Hebraice: quasi parum hie fuerit ebriorum !
Dorpius Hebraicae factionis dux est. Videbis breui nouum Louanium,
et exosculabuntur illum paulo ante lapidatum Erasmum: etiamsi
Paraphrasis omnibus omnium calculis laudatur. Est aliquid vel 80
vnico libello placuisse tam iniquis ac morosis. Atque vtinam in
talibus campis me continuissem, in quibus non paulo plus erat gloriae
multoque minus laboris.
Sed fatis, mi Barbiri, agimur, fatis cedamus oportet. D. de
Heloino fac me diligenter commendes. R. P. Marlianum, D. Iodo- 85
cum iurisconsultissimum, D. Guidonem Morilonum congerronem
tuum meis verbis etiam atque etiam saluta. Bene vale, amicorum
syncerissime. Louanii prid. Non. Mart.
65. prolixitas MS.: cum D. et MS.: longitudo, tum D, 66. D.
om. H. TE ROMS AER Card F T Card A 73. D. MS.: Syluio H.
74. non anie parere add. secunda manus, forsitan Erasmi, in MS. non MS.: vix
H. arbitror add. F. 76. vir... peritus add. D. 77. Hebraice add. D.
78. Louanium MS. : seculum hic exoriri D. 81. tam... morosisD: omnibus
MS. 84. D. de Heloino MS. : Ornatissimo viro Haloino H. 85 RE;
Marlianum add. D (R. P. om. H). 85, 86. D. om. H. bis. 86. Morilonum
add. F. 87. Bene... 88. Mart. MS., seguente Ep. 803: Cura etiam atque
etiam, mi Barbiri, vt recte valeas. Nam hic annus multos eximios viros tui
similes absumpsit, M. Musurum Rhomae, iam Archiepiscopum designatum, et
ante hunc Paleotum Camillum ; Lutetiae Faustum immortalitate dignum; apud
Anglos Andream Ammonium Lucensem omnibus egregiis dotibus cumulatum. 5
Ii quibus astra sunt a consiliis, afirmant his annis quatuor tantam fore
pestilentiam vt nulli sint futuri superstites praeter egregie doctos ac probos