et animum reddidisti. Sed extra iocum, summae voluptati mihi fuit
30 summum illum meum Moecenatem D. Ioannem Syluium tam belle
valere, virum, ita me Deus amet, immortalitate dignum,
Cum theologis alcedonia sunt, imo mira familiaritas. Pro Hiero¬
nymo palam agunt gratias; de Nouo Testamento nihil queruntur,
imo primores huius ordinis ingenue comprobant. Tantum oblatrant
35 fraterculi nescio qui Coloniae, vt audio, ac Brugis, sed procul et
a tergo. Multos, vt aiunt, terret Fabri male accepti exemplum;
nam prostratum esse fatentur et ipsi Fabristae: in quem tamen
viribus meis non sum vsus, fauens etiam, quoad licuit, aduersario.
Mirum quid sit rei vt ille non saltem priuatim literis sese vel excuset
40 vel defendat. Passim mihi gratulantur Gallum deuictum Germani,
Itali et Angli; nec tamen efficiunt quo minus oderim ipse meam
victoriam, nec admodum gloriosam in causa tam vincibili, et inuidiae
obnoxiam quod amico detraxerim opima spolia: cui nunc etiam
faueo, licet non vsque adeo vt in illius gratiam blasphemus in
45 Christum haberi velim. Proinde precor vt Deus Opt. Max. iis qui
mihi bene volunt feliciorem mihi gratulandi materiam suppeditet.
Apologia iam quater est impressa. Deleat ille suam insectationem,
ego quoad possum premam Apologiam. Auferat ille tela, ego depono
clypeum. Tollat ille venena, ego desinam vti antidoto. Quod si
so quis aliorum me similibus dictis lacessisset, longe aliter fuisset
acceptus. Homo sum; vbi vere lapsus ero, non solum agnoscam
erratum meum, verumetiam admonitori gratias agam, insectatori
cedam. Caeterum vbi simili impudentia conuiciis atrocissimis
impetor, non committam vt posthac in me velut inermem atque
55 edentulum quiuis asellus obrudat, quiuis sus obgrunniat. Faber
vnum me lacessiuit nominatim. Ego neminem adhuc lacessiui, sed
vni lacessenti respondi. Quidam aiunt apparare redintegrandum
bellum, alii negant. Ego nihil malo quam pacem, praesertim cum
illo; non quod illum metuam, sed quod ex animo diligam. Quod
60 si repetat, ipse viderit ; sibi imputet si parum ciuiliter accipietur.
Adigit me Nouum Testamentum vt aut Venetias adeam aut
Basileam : nondum enim statui vtro sit eundum. A Germania
29. et animum MS.: animumque D. Sed MS.: Verum F. 30. D)
Toannem Syluium add. D. 34. imo.. . comprobant add. D. 35. frater¬
culi MS.: sycophantae D. Coloniae . . . Brugis om. D. 36. vt aiunt add.
D. 37- nam... Fabristae om. D. in... 38. aduersario add. D.
39. priuatis D. ar. oderim D: ederim MS. ipse om. D. 45. Proinde...
46. suppeditet add. D. 47. impressa MS.: excusa D. 48. quoad MS.:
quatenus H. 54. posthac D: post MS. 55. obgrunniat MS. : obganniat D.
Sed of. Ep. 778. 235. 57. apparare . . . 58. bellum MS. : illum suas colligere
copias, vt bellum instauret D. 61. Venetiam H.
35. Coloniae] Cf. Epp. 821, 852. 47. quater] Perhaps an error: see