OCR
794] TO PETER BARBIRIUS 249 tribus incommodis deterreor, hypocaustis, latrociniis et peste, quae preter alios Lachnerum sustulit, officinae Frobenianae principem. Ab Italia prolixitas itineris et instans aestas. Sed quocunque 65 me contulero, faciam vti cognoscas. Existimabam me D. Cancellario scribere, quoties tibi scriberem: nam ipsum tot immersum negociis verebar interpellare. Ego hic vndique literis amatoriis obruor. Scripsit Archiepiscopus Maguntinensis, semel atque iterum Episcopus Traiectensis, semel Leodiensis, semel Baiocensis. Inuitor 70 ad complexus. Inuitat Rex Angliae et huius Achates Reuerendissimus Eboracensis. Inuitat Rex Galliae. Tantum est amatorum vt difficile sit vel epistolis omnium respondere. Scripsi tamen D. Cancellario tuo iussu, cui non parere non satis tutum arbitror, vt es homo violentus. Ex bilinguibus hic omnes trilingues reddimur. 75 Matthaeus, vir suae linguae, in qua natus est, in paucis peritus, publice profitetur Hebraice: quasi parum hie fuerit ebriorum ! Dorpius Hebraicae factionis dux est. Videbis breui nouum Louanium, et exosculabuntur illum paulo ante lapidatum Erasmum: etiamsi Paraphrasis omnibus omnium calculis laudatur. Est aliquid vel 80 vnico libello placuisse tam iniquis ac morosis. Atque vtinam in talibus campis me continuissem, in quibus non paulo plus erat gloriae multoque minus laboris. Sed fatis, mi Barbiri, agimur, fatis cedamus oportet. D. de Heloino fac me diligenter commendes. R. P. Marlianum, D. Iodo- 85 cum iurisconsultissimum, D. Guidonem Morilonum congerronem tuum meis verbis etiam atque etiam saluta. Bene vale, amicorum syncerissime. Louanii prid. Non. Mart. 65. prolixitas MS.: cum D. et MS.: longitudo, tum D, 66. D. om. H. TE ROMS AER Card F T Card A 73. D. MS.: Syluio H. 74. non anie parere add. secunda manus, forsitan Erasmi, in MS. non MS.: vix H. arbitror add. F. 76. vir... peritus add. D. 77. Hebraice add. D. 78. Louanium MS. : seculum hic exoriri D. 81. tam... morosisD: omnibus MS. 84. D. de Heloino MS. : Ornatissimo viro Haloino H. 85 RE; Marlianum add. D (R. P. om. H). 85, 86. D. om. H. bis. 86. Morilonum add. F. 87. Bene... 88. Mart. MS., seguente Ep. 803: Cura etiam atque etiam, mi Barbiri, vt recte valeas. Nam hic annus multos eximios viros tui similes absumpsit, M. Musurum Rhomae, iam Archiepiscopum designatum, et ante hunc Paleotum Camillum ; Lutetiae Faustum immortalitate dignum; apud Anglos Andream Ammonium Lucensem omnibus egregiis dotibus cumulatum. 5 Ii quibus astra sunt a consiliis, afirmant his annis quatuor tantam fore pestilentiam vt nulli sint futuri superstites praeter egregie doctos ac probos viros, Quod si verum est, ausim et ego vaticinium meum adiungere, miram fore vilitatem annonae. Quo magis tibi cauendum censeo, ne sis de numero 70. Inuitor] Cf. Ep. 809. 127 seq. 85. Heloino] See pp. 62,3. 74. Cancellario] Le Sauvage; cf. Marlianum] See Ep. 411.8 n. 1, 30, and Ep. 793. Iodocum] Perhaps Josse Laurens, 75. bilinguibus] Cf. Ep. 761. 63 n. a Dr. of Laws and Theology, who was 76. Matthaeus] Adrian; see Ep. a member of Charles’ Council in 1517, 686. 5 n. 1521; see Gachard ii. 492, 509, 517; 84. fatis . . . agimur] Sen. Oed. 980. Henne iii. 284 n.