OCR
248 LETTERS OF ERASMUS [1518 et animum reddidisti. Sed extra iocum, summae voluptati mihi fuit 30 summum illum meum Moecenatem D. Ioannem Syluium tam belle valere, virum, ita me Deus amet, immortalitate dignum, Cum theologis alcedonia sunt, imo mira familiaritas. Pro Hieronymo palam agunt gratias; de Nouo Testamento nihil queruntur, imo primores huius ordinis ingenue comprobant. Tantum oblatrant 35 fraterculi nescio qui Coloniae, vt audio, ac Brugis, sed procul et a tergo. Multos, vt aiunt, terret Fabri male accepti exemplum; nam prostratum esse fatentur et ipsi Fabristae: in quem tamen viribus meis non sum vsus, fauens etiam, quoad licuit, aduersario. Mirum quid sit rei vt ille non saltem priuatim literis sese vel excuset 40 vel defendat. Passim mihi gratulantur Gallum deuictum Germani, Itali et Angli; nec tamen efficiunt quo minus oderim ipse meam victoriam, nec admodum gloriosam in causa tam vincibili, et inuidiae obnoxiam quod amico detraxerim opima spolia: cui nunc etiam faueo, licet non vsque adeo vt in illius gratiam blasphemus in 45 Christum haberi velim. Proinde precor vt Deus Opt. Max. iis qui mihi bene volunt feliciorem mihi gratulandi materiam suppeditet. Apologia iam quater est impressa. Deleat ille suam insectationem, ego quoad possum premam Apologiam. Auferat ille tela, ego depono clypeum. Tollat ille venena, ego desinam vti antidoto. Quod si so quis aliorum me similibus dictis lacessisset, longe aliter fuisset acceptus. Homo sum; vbi vere lapsus ero, non solum agnoscam erratum meum, verumetiam admonitori gratias agam, insectatori cedam. Caeterum vbi simili impudentia conuiciis atrocissimis impetor, non committam vt posthac in me velut inermem atque 55 edentulum quiuis asellus obrudat, quiuis sus obgrunniat. Faber vnum me lacessiuit nominatim. Ego neminem adhuc lacessiui, sed vni lacessenti respondi. Quidam aiunt apparare redintegrandum bellum, alii negant. Ego nihil malo quam pacem, praesertim cum illo; non quod illum metuam, sed quod ex animo diligam. Quod 60 si repetat, ipse viderit ; sibi imputet si parum ciuiliter accipietur. Adigit me Nouum Testamentum vt aut Venetias adeam aut Basileam : nondum enim statui vtro sit eundum. A Germania 29. et animum MS.: animumque D. Sed MS.: Verum F. 30. D) Toannem Syluium add. D. 34. imo.. . comprobant add. D. 35. fraterculi MS.: sycophantae D. Coloniae . . . Brugis om. D. 36. vt aiunt add. D. 37- nam... Fabristae om. D. in... 38. aduersario add. D. 39. priuatis D. ar. oderim D: ederim MS. ipse om. D. 45. Proinde... 46. suppeditet add. D. 47. impressa MS.: excusa D. 48. quoad MS.: quatenus H. 54. posthac D: post MS. 55. obgrunniat MS. : obganniat D. Sed of. Ep. 778. 235. 57. apparare . . . 58. bellum MS. : illum suas colligere copias, vt bellum instauret D. 61. Venetiam H. 35. Coloniae] Cf. Epp. 821, 852. 47. quater] Perhaps an error: see Brugis] Cf. Ep, 885. 19. PP- 220,1.