OCR Output

242 LETTERS OF ERASMUS

[1518

plurimum. Ille me suis precibus fulcit, ille epistolis et consolatur

et admonet.

velit deesse.
787. To RICHARD PACE.

Deventer MS. 91, f. 33 v°. Louvain,
LB. App. 266. 5 March 1518.

ERASMVS PACEO SVO S. D.

Nz tu pulchre lusisti in tuo libello, doctissime Pacaee, neque multo
plus gratiae inisti apud theologos quam ego mea Moria. Sed me
prorsus nobilitasti infamia paupertatis, cum ipse mihi propemodum
Midas quispiam esse viderer. Verum hoc probri nonnihil ad meos

5 Moecenates pertinet, nisi ego tibi videor cliens ignauus omnino ae
poenitendus. Sed posteaquam me tuo libello traduxisti, [ac] age,
fac tuo auxilio probrum hoe propulsare liceat. Extimula Moecenates
apud quos omnes tuo merito potes plurimum. Sed nune quoniam
ingens et longa peregrinatio sustinenda est, rogo adnitaris vt quod

1o apud Regem agitur negocium succedat; quem toties iam frustra
capto. Adhibe, si sit opus, Montioium ac Tonstallum. Coletus iam
pridem hoc agit; opus est praesente pecunia. Dorpio certis de
causis non reddidi tuam epistolam. Satis mihi cum illo conuenit,
et ita res flagitat vt aliquot academias habeam fauentes.

15 Narrabat mihi Cyclops ille tibi nescio quid litterarum fuisse para¬
tum. Quicquid est, huic trade. Opus est equo commodo ac laborum
patiente satisque procero. Misi famulum ad venandum. Tu queso
adiuta hac quoque in parte. De commentariis meis miror quid sit.
Vectantur libri tui iam annis ferme quinque. Qui sunt isti venti?

20 Si scis non esse spem, queso ne me lactes. Paraphrasin ad te, ni
fallor, misi cum Apologia, Illa omnium theologorum calculis lauda¬
tur. Apologia male habet Fabristas quosdam, non quod improbent
causam meam, sed quod ausus (sim) tanto viro respondere. Qui si
me talibus dictis repetierit, sentiet aliud telum meum : nam hactenus

25 clypeo duntaxat vsus sum. Bombasius sibi videtur, vt scribit, apud
Getas agere, posteaquam tu Constantiam reliquisti, Bene vale,
doctissime Pacaee. Louanii. 3. non. Mart. 1518.

786. 60. opus add. LB, ex Epp. 782. 13, 785. 47. 787. 6. ac age MS. : apage
com. LB. 17. LB: peero MS. 19. sint LB, perperam.

787.13. epistolam]See Ep. 732. 53n. cf. Ep. 706. 32 n.
15. Cyclops] Meghen, the one-eyed. 20. Paraphrasin] Cf. Ep. 741
18. commentariis] The Antibarbari ; 25. Bombasius] Cf. Ep. 729. 15-19¬