OCR Output

786 | TO JOHN COLET 241

frontem. Quid enim impudentius his assiduis condonationibus ?
Et nune bellum praetexitur in Turcas, cum re id agatur vt Hispani 25
depellantur e Neapoli. Nam Laurentius nepos Campaniam sibi
vindicare conatur, filia Nauarrae Regis in vxorem ducta. Qui
tumultus si procedant, tolerabilius fuerit Turcarum imperium quam
horum Christianorum ferre.

Sed facessant inutiles querimoniae. Habeo gratiam quod apud 30
Regem negocium meum amanter agere coeperis, atque perficias rogo.
Nam viatico amplo nune opus est, ne desit, si quid forte acciderit
eorum quae solent homini. Et est animus bibliothecam nostram
augere. Quid est hoc? Toties a me captatus est Rex et Reuerendis¬
simus. Toties retia fallunt? Montioius tantum amat, idque sane 35
est aliquid; sed nihil ad hane profectionem. Queritur, vt audio,
quod non acceperim conditionem nuper a Rege oblatam. Oblatae
sunt librae 40, et centum libras me sperare voluit. Rem vero nouam,
voluit vt sperarem quod illi non ausi sunt promittere; toties iam
expertus non praestita fuisse non dicam promissa, sed deierata.

Demiror neque Franciscum neque Vnoculum quicquam litterarum
tuarum huc retulisse. Sed ille suum est solitus agere negocium, et
Petro non fuit ocium a compotationibus ; adeo vt cum Antwerpiam
appulisset, non licuerit hominem primo die conuenire, ita vino erat
sepultus. Nunc meum ipsius famulum istuc misi qui mihi certiora 45
de singulis referat. Rogo ne inanis ad nos redeat, et redeat quam
fieri potest celerrime ; siquidem vna haec res moratur meam pro¬
fectionem. Adhibe ad negocium Tunstallum, hominem vere amico
amicum. Pecuniam ex consilio Sixtini iube deponi apud Maruffum,
qui ministro det syngrapham qua liceat vbiuis recipere, et quam
minimo damno. D. Vrsewycus ante annum promisit equum, et
hac spe Nouum Testamentum illi donaui. Quod si scirem illi rem
cordi non esse, non sollicitarem hominem. Si videtur, scribe illi
duo verba per famulum meum.

Gratulor tibi qui Mariam habeas domi, turbulentum, inquam, illum 55
hominem ; quem vt meis verbis diligenter salutes maiorem in modum
te rogo. Nam et amo illum ex intimis animi affectibus, et debeo

49

50

44. ita LB: ina MS.

I am unable to explain this name.

24. condonationibus] To Colet Eras¬
The conditions would fit Wm. Latimer;

mus could yenture to speak boldly

about indulgences.
30. apud Regem] Cf. Ep. 657 introd.
37. conditionem] Cf. Ep. 694. ro n.
38. 40] But cf. Ep. 775. 19 n.
41. Vnoculum] Meghen; cf. Il. 1,43.
51. Vrsewycus] Of. Epp.451. 3, 452. 4.
55. Mariam] Like Brewer (ii. 3992)

ALLEN III

his ‘turbulence’ being his refusal to
help in teaching Fisher or his reluc¬
tance to help Erasmus with the notes
on the New Testament (cf. Epp. 417,
481, 520, 540, 886). The corruption
may have arisen from a division of the
name on to two lines, Lata/merum.