OCR
242 LETTERS OF ERASMUS [1518 plurimum. Ille me suis precibus fulcit, ille epistolis et consolatur et admonet. velit deesse. 787. To RICHARD PACE. Deventer MS. 91, f. 33 v°. Louvain, LB. App. 266. 5 March 1518. ERASMVS PACEO SVO S. D. Nz tu pulchre lusisti in tuo libello, doctissime Pacaee, neque multo plus gratiae inisti apud theologos quam ego mea Moria. Sed me prorsus nobilitasti infamia paupertatis, cum ipse mihi propemodum Midas quispiam esse viderer. Verum hoc probri nonnihil ad meos 5 Moecenates pertinet, nisi ego tibi videor cliens ignauus omnino ae poenitendus. Sed posteaquam me tuo libello traduxisti, [ac] age, fac tuo auxilio probrum hoe propulsare liceat. Extimula Moecenates apud quos omnes tuo merito potes plurimum. Sed nune quoniam ingens et longa peregrinatio sustinenda est, rogo adnitaris vt quod 1o apud Regem agitur negocium succedat; quem toties iam frustra capto. Adhibe, si sit opus, Montioium ac Tonstallum. Coletus iam pridem hoc agit; opus est praesente pecunia. Dorpio certis de causis non reddidi tuam epistolam. Satis mihi cum illo conuenit, et ita res flagitat vt aliquot academias habeam fauentes. 15 Narrabat mihi Cyclops ille tibi nescio quid litterarum fuisse paratum. Quicquid est, huic trade. Opus est equo commodo ac laborum patiente satisque procero. Misi famulum ad venandum. Tu queso adiuta hac quoque in parte. De commentariis meis miror quid sit. Vectantur libri tui iam annis ferme quinque. Qui sunt isti venti? 20 Si scis non esse spem, queso ne me lactes. Paraphrasin ad te, ni fallor, misi cum Apologia, Illa omnium theologorum calculis laudatur. Apologia male habet Fabristas quosdam, non quod improbent causam meam, sed quod ausus (sim) tanto viro respondere. Qui si me talibus dictis repetierit, sentiet aliud telum meum : nam hactenus 25 clypeo duntaxat vsus sum. Bombasius sibi videtur, vt scribit, apud Getas agere, posteaquam tu Constantiam reliquisti, Bene vale, doctissime Pacaee. Louanii. 3. non. Mart. 1518. 786. 60. opus add. LB, ex Epp. 782. 13, 785. 47. 787. 6. ac age MS. : apage com. LB. 17. LB: peero MS. 19. sint LB, perperam. 787.13. epistolam]See Ep. 732. 53n. cf. Ep. 706. 32 n. 15. Cyclops] Meghen, the one-eyed. 20. Paraphrasin] Cf. Ep. 741 18. commentariis] The Antibarbari ; 25. Bombasius] Cf. Ep. 729. 15-19