Vtopiam vel alias illius lucubrationes velit perlegere. Taceo de
ipsius in quotidiana vita facilitate, comitate facetissimisque collo¬
quiis atque omnium honestissima morum probitate. En quales
amicos mihi tecum communes! sed ita communes vt tamen eos
mihi non debeas. Quanquam ipse satis es vnus vt te summopere
diligam. Vale, Tornaci. vi. nonas Martias. Anno M.D. XVII.
Deventer MS. 91, f. 88 vo. Louvain.
LB. App. 269. 5 March 1518.
[There can be no doubt that Leclere is right in addressing this letter to
Warham.)
S.P., reuerendissime Presul, decus vnicum ac praesidium studi¬
orum meorum. Poete suas fabulas in quinque diuidunt actus.
Mihi nunc restat actus quintus huius comoediae; quem vtinam sic
peragam vt plausum bonorum merear, maxime vt Christus, agono¬
thetes vnicus noster, approbet! Aut Venetias aut Basileam adeo,
vtrunque iter tum prolixum tum periculosum ; presertim per Germa¬
niam preter vetera latrocinia iam pesti obnoxiam, que Lachnerum,
Frobenniane officine principem, absumpsit cum aliis permultis.
Quod si Italiam adeo, largiore viatico fuerit opus ob varios casus
qui solent preter spem occurrere. Est in animo bibliothecam augere
libris optimis, qui catidie noui excuduntur apud Italos. Cogar
adesse Nouo Testamento. Opus est perplexum: ni coram adsim,
nihil ex sententia gereretur. Vbicunque terrarum ero, tuus ero
clientulus. Si continget redire, est animus in Angliam velut seces¬
sum quendam abditum semotumque demigrare ; et confido fore vt
tua benignitas fortunulas nostras augeat, quandoquidem indies accedit
senium, et cotidie magis ac magis intelligo postremum caput libri
Ecclesiaste. Si non continget, iuuabit vel immori pio, ni fallor,
operi. Grocini calamitas mihi sane acerba est. Optarim eiusmodi
ingeniis quod merentur, vt nec senium vnquam sentiant nec mortem.
Sed ita visum est coelesti numini, Circumferimus sacrum hunc
ignem, vt olim Vestales, in vasculis testaceis; et nescio quo pacto
magis obnoxii sunt mortalitatis incommodis qui maxime digni sunt
immortalitate.
780. 52. Anno M.D.XVUI add. N°: Anno m.p.x1m add. H. 781.4. UBE
781. 7. pesti] But cf. Epp. 801,2. 19. calamitas |Thestroke of paralysis
Lachnerum] He was lying ill on which he suffered about a year before
26 Jan. 1518 : see Zw. E.? 31, where it his death ; cf. Ep. 821 and Lond. xxiii.
is stated in a note that he died the 5, LB. 672 (7898).
following day. 22. ignem] Cf. Ep. 784. 46.