OCR
780] FROM RICHARD SAMPSON 233 Vtopiam vel alias illius lucubrationes velit perlegere. Taceo de ipsius in quotidiana vita facilitate, comitate facetissimisque colloquiis atque omnium honestissima morum probitate. En quales amicos mihi tecum communes! sed ita communes vt tamen eos mihi non debeas. Quanquam ipse satis es vnus vt te summopere diligam. Vale, Tornaci. vi. nonas Martias. Anno M.D. XVII. 781. To (WiLLram WARHAM). Deventer MS. 91, f. 88 vo. Louvain. LB. App. 269. 5 March 1518. [There can be no doubt that Leclere is right in addressing this letter to Warham.) S.P., reuerendissime Presul, decus vnicum ac praesidium studiorum meorum. Poete suas fabulas in quinque diuidunt actus. Mihi nunc restat actus quintus huius comoediae; quem vtinam sic peragam vt plausum bonorum merear, maxime vt Christus, agonothetes vnicus noster, approbet! Aut Venetias aut Basileam adeo, vtrunque iter tum prolixum tum periculosum ; presertim per Germaniam preter vetera latrocinia iam pesti obnoxiam, que Lachnerum, Frobenniane officine principem, absumpsit cum aliis permultis. Quod si Italiam adeo, largiore viatico fuerit opus ob varios casus qui solent preter spem occurrere. Est in animo bibliothecam augere libris optimis, qui catidie noui excuduntur apud Italos. Cogar adesse Nouo Testamento. Opus est perplexum: ni coram adsim, nihil ex sententia gereretur. Vbicunque terrarum ero, tuus ero clientulus. Si continget redire, est animus in Angliam velut secessum quendam abditum semotumque demigrare ; et confido fore vt tua benignitas fortunulas nostras augeat, quandoquidem indies accedit senium, et cotidie magis ac magis intelligo postremum caput libri Ecclesiaste. Si non continget, iuuabit vel immori pio, ni fallor, operi. Grocini calamitas mihi sane acerba est. Optarim eiusmodi ingeniis quod merentur, vt nec senium vnquam sentiant nec mortem. Sed ita visum est coelesti numini, Circumferimus sacrum hunc ignem, vt olim Vestales, in vasculis testaceis; et nescio quo pacto magis obnoxii sunt mortalitatis incommodis qui maxime digni sunt immortalitate. 780. 52. Anno M.D.XVUI add. N°: Anno m.p.x1m add. H. 781.4. UBE agonothetas MS. 17. LB : postremo MS. 19. LB: Grocine MS. 20. sentiant scripsi: sentiūt MS. : sentirent LB. 22. LB: testaciis MS. 781. 7. pesti] But cf. Epp. 801,2. 19. calamitas |Thestroke of paralysis Lachnerum] He was lying ill on which he suffered about a year before 26 Jan. 1518 : see Zw. E.? 31, where it his death ; cf. Ep. 821 and Lond. xxiii. is stated in a note that he died the 5, LB. 672 (7898). following day. 22. ignem] Cf. Ep. 784. 46.