OCR Output

232 LETTERS OF ERASMUS [1518

praecellentis doctrinae reuerentia est ; tantam quoque et eximia tua
facundia scientiaque tum diuina tum absolutissima velut singularem

1o tibi attulit maiestatem.

Nec ego in praesentiarum ad te Latine scripsissem, plane rudis et
totus quidem aduena, quantum ad cultiores literas attinet, misi me
omnino tu impulisses. Etenim in posterioribus illis literis tuis ad
Ioannem Molendinum nostrum (quas mihi tradidit modo nudius¬

15 quartus lectitandas), me cum tuis verbis salutari iuberes, non modo
patronum sed vnicum quoque tuum patronum me appellare voluisti:
vnde sum affectus non mediocri pudore, cum tamen caetera maxime
delectarent omnia. Quis enim nescit te gratissimum (tanta est
eruditionis tuae praestantia) et regibus et principibus ipsis? et horum

20 vt quisque est maximus atque optimus, ita impensissime fauere
Erasmo? Noli igitur posthac, rogo, me praeter caeteros homun¬
tionem onerare tam superbo titulo. Habes tu quidem, si res ita
postularit, vel patronos vel aduocatos vel amantissimos tui viros non
solum in maxima potestate constitutos, verumetiam vbique gentium

25 et eruditissimos et doctissimos. Si mea tamen opera, quantulacunque
sit, tibi olim poterit vsui esse, (id tibi velim persuasum) beneuo¬
lentiorem habiturus es neminem vel amicorum tuorum omnium.
Me igitur tibi pro viribus amicum velim existimes, si tamen inter
tuos hunc amiculum digneris asscribere. Quanquam pro tua humani¬

30 tate, certo scio, vel longe inferiorem non contemnes, quando tantum
abest vt eodem in ludo, quod aiunt, simus docti, vt ego literarum
fere expers, tu quidem vel ex confesso princeps omnium sis solus
qui nunc luce fruuntur: id quod ego praestare caeteris dignitatibus
iudico.

35 Neque non possum esse tibi amicissimus, cum eos omnes qui mei
sunt amantes, non ignorem tui pariter amantissimos esse. Est
enim singulari in me beneuolentia Baro illustris Montioius, et tibi,
vt scis, toto pectore deditus. Praetereo Tunstallum et comi graui¬
tate et rara doctrina virum., De Paceo nihil quidem est quod ego

40 referam, cum praeter excellentem eius eruditionem tanta sit etiam
in omnes humanitate, vt homine nihil possit optari suauius aut
mellitius: quem ego praeter alios (vt nunc est etiam et apud Regiam
maiestatem et apud reuerendissimum Cardinalem autoritatis maximae)
amicum, patronum et aduocatum habeo. Non par est autem prae¬

45 terire Morum nostrum, vel potius omnium; qui quantum valeat vel
eruditione vel ingenii festiuitate, neminem fugere potest qui vel

26. poterit DLB: potuit Lond. 30. certe F. 41. homini N.

13. literis] Ep. 755- 31- 45. Morum] Thomas Morus, regius
42. nunc] Cf. Ep. 706. 27 n. secretarius. D in marg.