OCR
232 LETTERS OF ERASMUS [1518 praecellentis doctrinae reuerentia est ; tantam quoque et eximia tua facundia scientiaque tum diuina tum absolutissima velut singularem 1o tibi attulit maiestatem. Nec ego in praesentiarum ad te Latine scripsissem, plane rudis et totus quidem aduena, quantum ad cultiores literas attinet, misi me omnino tu impulisses. Etenim in posterioribus illis literis tuis ad Ioannem Molendinum nostrum (quas mihi tradidit modo nudius15 quartus lectitandas), me cum tuis verbis salutari iuberes, non modo patronum sed vnicum quoque tuum patronum me appellare voluisti: vnde sum affectus non mediocri pudore, cum tamen caetera maxime delectarent omnia. Quis enim nescit te gratissimum (tanta est eruditionis tuae praestantia) et regibus et principibus ipsis? et horum 20 vt quisque est maximus atque optimus, ita impensissime fauere Erasmo? Noli igitur posthac, rogo, me praeter caeteros homuntionem onerare tam superbo titulo. Habes tu quidem, si res ita postularit, vel patronos vel aduocatos vel amantissimos tui viros non solum in maxima potestate constitutos, verumetiam vbique gentium 25 et eruditissimos et doctissimos. Si mea tamen opera, quantulacunque sit, tibi olim poterit vsui esse, (id tibi velim persuasum) beneuolentiorem habiturus es neminem vel amicorum tuorum omnium. Me igitur tibi pro viribus amicum velim existimes, si tamen inter tuos hunc amiculum digneris asscribere. Quanquam pro tua humani30 tate, certo scio, vel longe inferiorem non contemnes, quando tantum abest vt eodem in ludo, quod aiunt, simus docti, vt ego literarum fere expers, tu quidem vel ex confesso princeps omnium sis solus qui nunc luce fruuntur: id quod ego praestare caeteris dignitatibus iudico. 35 Neque non possum esse tibi amicissimus, cum eos omnes qui mei sunt amantes, non ignorem tui pariter amantissimos esse. Est enim singulari in me beneuolentia Baro illustris Montioius, et tibi, vt scis, toto pectore deditus. Praetereo Tunstallum et comi grauitate et rara doctrina virum., De Paceo nihil quidem est quod ego 40 referam, cum praeter excellentem eius eruditionem tanta sit etiam in omnes humanitate, vt homine nihil possit optari suauius aut mellitius: quem ego praeter alios (vt nunc est etiam et apud Regiam maiestatem et apud reuerendissimum Cardinalem autoritatis maximae) amicum, patronum et aduocatum habeo. Non par est autem prae45 terire Morum nostrum, vel potius omnium; qui quantum valeat vel eruditione vel ingenii festiuitate, neminem fugere potest qui vel 26. poterit DLB: potuit Lond. 30. certe F. 41. homini N. 13. literis] Ep. 755- 31- 45. Morum] Thomas Morus, regius 42. nunc] Cf. Ep. 706. 27 n. secretarius. D in marg.