Quo stomacho respondet et minatur Augustino, quod vnius loci
enarrationem ausus sit conuellere! Quid autem si tali fuisset aceto
perfusus quali me perfudit Faber? amicus an inimicus, prudens an
245 imprudens, instigatus an sua sponte, ioco an serio, sobrius an secus,
ipse viderit; certe perfudit. Res ipsa nimium extat. Atque vtinam
vtrique liceat inficiari! Non sum vllo modo cum Hieronymo con:
ferendus, nec sanctimonia nec eruditione nec prudentia nec animi
moderatione ; et tamen vides quanto quam ille crudelius lacessitus,
250 quanto me tuear ciuilius.
‘ Difficile est’ inquis ‘gestienti stilo moderari.’ Imo si dicta mihi
fuissent omnia quae meo iure dicere poteram, tum intelligeres
quantum dolori non donarim, quantum verecundiae, quantum
humanitati datum sit. ‘Admonitum te oportuit,’ inquis ‘ne cessasse
255 videar in amici discrimine’. Quod, obsecro, discrimen est si mani¬
festariam propello calumniam? Num in tuto futurus eram, si talia
agnouissem elogia? An Iacobi Fabri tantam rationem haberi volebas,
vt ego in illius gratiam blasphemus in Christum haberi sustinerem?
Quod ad eam sane causam attinet, ego in portu nauigo vel apud
26o parum equos iudices. Atque vtinam Faber hac in parte suam in¬
tegritatem et candorem apud vniuersos tam tueri possit quam ego
cupiam! Qui illum amicissime defendunt, causantur alieno instinctu
perpulsum ab nescio quibus, qui nec illi nee mihi bene volunt.
Quasi vero pondus habeat huiusmodi purgatio in viro tam erudito
265 tamque philosopho, tum prouectae aetatis, postremo in criminatione
tam atroci. At vereor ne plures sint illorum sententiae subscripturi
qui dictitant istam tam supinam debacchationem partim ab insigni
quodam mei contemptu, partim ab ipsius admiratione fuisse pro:
fectam. Hoc sibi, inquiunt, persuaserat, me nihil aliud quam
270 rhetorculum esse, se philosophum, theologum, mystagogum, cuius
omnia dicta oraculorum instar essent: nihil a tali viro tam neglecte
posse scribi, quod mihi non ilico tenebras Cimerias offunderet, At
meminisse debuit nihil in bellis perniciosius quam prorsus hostem,
quamuis imbecillum, contemnere.
275 Rursus alii iudicant offensum illum, quod a se in Annotationibus
meis locis aliquot ausus sim dissentire, hune loliginis succum in me
vicissim effudisse; videlicet pro officio, pro quo par erat gratiam
242. et aß: ac D?. 246. Res ... 247. inficiari add. D. 248, nec
eruditione add. D. 256. Num... 257. elogia add. D. 259. vel...
260, iudices add. D. 260. Atquea: At B. 265. tamque philosopho
add. a”, 266. tam om. B. 267. dictitant a2: existimant at. 269. in¬
quiunt add. D. 270. rhetorculum a?: rhetoricum al, 273. prorsus
om. D. 277. , videlicet pro a : , videlicet, proque D8: videlicet, proque 2.
243. aceto] Cf. Hor. S. I. 7. 32. 259. in portu] Ter. Andr. 480.
251. inquis] Ep. 744. 84. 276. dissentire] Cf. Ep. 337. 850: