778] TO WILLIAM BUDAEUS 227
vnquam is locus aliter lectus aut scriptus est antequam Faber
aperiret hoc mysterium, doceretque ex Apollonio grammatico perà
rpeîs ‘pepas significare în triduo: quasi vero ava\6yos habeant perà
Xetpas et pera Tpeîs Muépas. Quod si maxime rem indubitatam primus
repperisset, erat hoc vel Christianae modestiae vel ipsius ingenii
ciuilius admonere. Quanquam illud interim mirum, hominem
impendio grammaticis infensum, qui cum modo suggillarit Bedam,
quod nodum questionis per grammaticam soluere tentarit, qui synec¬
dochen induxerit, ipse tantam difficultatem vnius grammatici
autoritate voluerit explicare: quae nisi succurrisset, totus orbis
Christianus aduersus omnem veritatem et caneret et legeret. Atqui
quid opus erat hac tragoedia, cum vnica synecdoche res omnis
potuerit expediri, si intelligamus post tres dies resurrexisse qui post
tercium diem exortum surrexerit? Faber enim imaginatur nullo
pacto consistere vt dicatur post tercium diem surrexisse qui tercio die
hic non attinet recensuisse.
Verum haec ad me non admodum pertinent, et magis illius quam
meo periculo commoueor. Caeterum vbi nominatim impetor et
aduersarius gloriae Christi scribor, pro cuius gloria licet peccator
indignus tamen vel capitis adire discrimen vel emori non refugiam,
an me iubebis obticescere? Sed age, dic mihi per Gratias, vtrum
reprehendendum putas? an hoc ipsum quod me defendo, an de¬
fensionis modum? Si pro tua aequitate non reprehendis quod me
defenderim, ne de modo quidem queri potes, cum ita me tuear vt
quoad licet faueam etiam aduersario. Quid est igitur quod me putes
obiurgandum, nisi iudicas illud esse fati mei, vt vnus omnium me
vexandum impune ac conculeandum omnibus praebeam, vt posthac
nulli sint tam ignaui canes quin ausint oblatrare Erasmo, nullus
asellus tam stupidus qui vereatur obrudere, nullus sus qui dubitet
obgannire? Mures sese denticulis vtcunque tuentur. Apiculae
lesae seuiunt aculeo. Solus ego ne clypeo quidem tuendi me ius
obtinebo, praesertim in negocio fidei? Mihi crede, Budaee, qui
moderate ferre potest impietatis crimen, is leuiter pius est. Vides
quo tonitru, quo fulmine diuus Hieronymus insurrexerit in Ruffinum
quondam amicissimum, tantum quod ab eo per figuratae laudationis
stropham adductus esset in nonnullam inuidiae communionem.
206. a; Apolonio at. 208. Quod... 210, admonere add. D. 212. qui
aB: quia H. 218. aß : surrexit E. Faber ... 220, surrexerit add. a?
(219. a8: resurrexisse E. 220. a?B : surrexit E). 220. QUas ...22I. re¬
censuisse add. D. 224. peccator indignus a: homo nocens ac sceleribus
opertus D. 225. capitis adire discrimen a? (adirem D): occidi al. vel
emori add. D. 226. an... obticescere add. F Corrig.: om. B. Sed... virum
D: Vtrum te queso a. 230. aß: putet N. 234. nulla sus quae D.
235. obgannireaB: obgrunnire 7. Sed cf. Ep. 794. 55. denticulis a?: dentulis al.