Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0263
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 264 [264]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0263

OCR

228 LETTERS OF ERASMUS [1518 Quo stomacho respondet et minatur Augustino, quod vnius loci enarrationem ausus sit conuellere! Quid autem si tali fuisset aceto perfusus quali me perfudit Faber? amicus an inimicus, prudens an 245 imprudens, instigatus an sua sponte, ioco an serio, sobrius an secus, ipse viderit; certe perfudit. Res ipsa nimium extat. Atque vtinam vtrique liceat inficiari! Non sum vllo modo cum Hieronymo con: ferendus, nec sanctimonia nec eruditione nec prudentia nec animi moderatione ; et tamen vides quanto quam ille crudelius lacessitus, 250 quanto me tuear ciuilius. ‘ Difficile est’ inquis ‘gestienti stilo moderari.’ Imo si dicta mihi fuissent omnia quae meo iure dicere poteram, tum intelligeres quantum dolori non donarim, quantum verecundiae, quantum humanitati datum sit. ‘Admonitum te oportuit,’ inquis ‘ne cessasse 255 videar in amici discrimine’. Quod, obsecro, discrimen est si manifestariam propello calumniam? Num in tuto futurus eram, si talia agnouissem elogia? An Iacobi Fabri tantam rationem haberi volebas, vt ego in illius gratiam blasphemus in Christum haberi sustinerem? Quod ad eam sane causam attinet, ego in portu nauigo vel apud 26o parum equos iudices. Atque vtinam Faber hac in parte suam integritatem et candorem apud vniuersos tam tueri possit quam ego cupiam! Qui illum amicissime defendunt, causantur alieno instinctu perpulsum ab nescio quibus, qui nec illi nee mihi bene volunt. Quasi vero pondus habeat huiusmodi purgatio in viro tam erudito 265 tamque philosopho, tum prouectae aetatis, postremo in criminatione tam atroci. At vereor ne plures sint illorum sententiae subscripturi qui dictitant istam tam supinam debacchationem partim ab insigni quodam mei contemptu, partim ab ipsius admiratione fuisse pro: fectam. Hoc sibi, inquiunt, persuaserat, me nihil aliud quam 270 rhetorculum esse, se philosophum, theologum, mystagogum, cuius omnia dicta oraculorum instar essent: nihil a tali viro tam neglecte posse scribi, quod mihi non ilico tenebras Cimerias offunderet, At meminisse debuit nihil in bellis perniciosius quam prorsus hostem, quamuis imbecillum, contemnere. 275 Rursus alii iudicant offensum illum, quod a se in Annotationibus meis locis aliquot ausus sim dissentire, hune loliginis succum in me vicissim effudisse; videlicet pro officio, pro quo par erat gratiam 242. et aß: ac D?. 246. Res ... 247. inficiari add. D. 248, nec eruditione add. D. 256. Num... 257. elogia add. D. 259. vel... 260, iudices add. D. 260. Atquea: At B. 265. tamque philosopho add. a”, 266. tam om. B. 267. dictitant a2: existimant at. 269. inquiunt add. D. 270. rhetorculum a?: rhetoricum al, 273. prorsus om. D. 277. , videlicet pro a : , videlicet, proque D8: videlicet, proque 2. 243. aceto] Cf. Hor. S. I. 7. 32. 259. in portu] Ter. Andr. 480. 251. inquis] Ep. 744. 84. 276. dissentire] Cf. Ep. 337. 850: 254. inquis] Ep. 744. 87,8. loliginis] Cf. Hor. S. 1. 4. 190,

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1499 px
Image height
2563 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
970.28 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0263.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0263.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit