OCR
778] TO WILLIAM BUDAEUS 227 vnquam is locus aliter lectus aut scriptus est antequam Faber aperiret hoc mysterium, doceretque ex Apollonio grammatico perà rpeîs ‘pepas significare în triduo: quasi vero ava\6yos habeant perà Xetpas et pera Tpeîs Muépas. Quod si maxime rem indubitatam primus repperisset, erat hoc vel Christianae modestiae vel ipsius ingenii ciuilius admonere. Quanquam illud interim mirum, hominem impendio grammaticis infensum, qui cum modo suggillarit Bedam, quod nodum questionis per grammaticam soluere tentarit, qui synecdochen induxerit, ipse tantam difficultatem vnius grammatici autoritate voluerit explicare: quae nisi succurrisset, totus orbis Christianus aduersus omnem veritatem et caneret et legeret. Atqui quid opus erat hac tragoedia, cum vnica synecdoche res omnis potuerit expediri, si intelligamus post tres dies resurrexisse qui post tercium diem exortum surrexerit? Faber enim imaginatur nullo pacto consistere vt dicatur post tercium diem surrexisse qui tercio die hic non attinet recensuisse. Verum haec ad me non admodum pertinent, et magis illius quam meo periculo commoueor. Caeterum vbi nominatim impetor et aduersarius gloriae Christi scribor, pro cuius gloria licet peccator indignus tamen vel capitis adire discrimen vel emori non refugiam, an me iubebis obticescere? Sed age, dic mihi per Gratias, vtrum reprehendendum putas? an hoc ipsum quod me defendo, an defensionis modum? Si pro tua aequitate non reprehendis quod me defenderim, ne de modo quidem queri potes, cum ita me tuear vt quoad licet faueam etiam aduersario. Quid est igitur quod me putes obiurgandum, nisi iudicas illud esse fati mei, vt vnus omnium me vexandum impune ac conculeandum omnibus praebeam, vt posthac nulli sint tam ignaui canes quin ausint oblatrare Erasmo, nullus asellus tam stupidus qui vereatur obrudere, nullus sus qui dubitet obgannire? Mures sese denticulis vtcunque tuentur. Apiculae lesae seuiunt aculeo. Solus ego ne clypeo quidem tuendi me ius obtinebo, praesertim in negocio fidei? Mihi crede, Budaee, qui moderate ferre potest impietatis crimen, is leuiter pius est. Vides quo tonitru, quo fulmine diuus Hieronymus insurrexerit in Ruffinum quondam amicissimum, tantum quod ab eo per figuratae laudationis stropham adductus esset in nonnullam inuidiae communionem. 206. a; Apolonio at. 208. Quod... 210, admonere add. D. 212. qui aB: quia H. 218. aß : surrexit E. Faber ... 220, surrexerit add. a? (219. a8: resurrexisse E. 220. a?B : surrexit E). 220. QUas ...22I. recensuisse add. D. 224. peccator indignus a: homo nocens ac sceleribus opertus D. 225. capitis adire discrimen a? (adirem D): occidi al. vel emori add. D. 226. an... obticescere add. F Corrig.: om. B. Sed... virum D: Vtrum te queso a. 230. aß: putet N. 234. nulla sus quae D. 235. obgannireaB: obgrunnire 7. Sed cf. Ep. 794. 55. denticulis a?: dentulis al. Q2 205 230