OCR
778] TO WILLIAM BUDAEUS 223 De Fabro non satis intelligo quid tibi velis. Nam quod ais mei nominis studiosis magnopere molestum esse ansam datam iis qui 55 putant hoc nostrum institutum sibi parum esse commodum, id mihi prorsus cum illis commune est: imo non arbitror cuiquam esse molestius quam mihi; quod nec in Apologia mea dissimulaui. Nec existimo admodum multos esse qui Fabro magis ex animo bene velint quam ego. Nec vnquam animum inducere potero quin Apo- 50 logiam illam meam, atque adeo victoriam, si modo contigit, oderim, necessariam quidem illam, sed mihi nec gloriosam in causa tam bona, tum etiam inuidiosam, vt aduersus eximium ac veterem amicum: denique studiis vtriusque vehementer aduersam, quod haud me fugiat occasionem hanc arrepturos roùs karaàdàovs, unôevòs eè mù 65 Tpoparews deopévovs, katà tiv mapoywav. Inauditum videlicet pugnae genus! Deplorat sortem suam victor, et hostis arma contra ferentis miseret. Adornat enim ille redintegrare bellum, vt audio, quasi parum sit semel ad istum ineptisse modum. Mihi fit verisimilius esse qui Fabrum hue extimulent quam ipsum id destinasse. Sciebam 70 huius certaminis iniquissimam conditionem, in quo si vincerer, impietatis crimen agnoscere foret necesse: sin vincerem, in crimen inhumanitatis esset incurrendum, qui cum homine tam amico commissus viderer, quicum mihi sic coniuncta esset studiorum ratio, vt illius existimationem non possem ledere, nisi meae pene tantundem 75 detraherem. Et tamen ille mihi refellendus erat, nisi opinionis meae velut arcem periclitari, imo prodi maluissem. Ad haec videbam plerosque calumniaturos hanc nostram conflictationem, qui nec illius insectationem nec meam defensionem vnquam legissent; tantum illud reprehensuros inter pocula alicubi auditum, Erasmum 80 cum Fabro digladiari. Sed obsecro te, vir aequissime, quid me facere voluisses, posteaquam ille libris per orbem terrarum diuulgatis me tot atrocissimis dictis impetisset, blasphemiaeque et impietatis publicitus reum ageret ? primum hominem, vt fatetur, amicum ; deinde nulla vnquam a me 85 lacessitus iniuria ; postremo in eo negocio in quo in tantum illi non aduersor vt magis pro illo facere videar, et obiurger eruditorum Jiteris, quod illius sententiam non palam reiecerim ; quanquam id -quidem eius instituti, quod tum susceperam, proprie non erat. Atque vtinam hoc iniuriarum genere fuisset in me debacchatus Faber, quod go vel negligi poterat vel cum moderationis laude ferri! Libens hoc 6r, si modo contigit add. D. 63. ac veterem add. a?, 68. enim af: om. E. 69. Mihi ... 70, destinasse add. DB (huc om. N). 75. existimationem a8: estimationem F : aestimationem H. 82. te a?: ter al. eaa: obiurgor a}, 54. quod ais] Ep. 744. 81 seq. 66. mapoplay] Cf. Arist. Rhet. 1, 12.